Latin
11.106.66 to 11.106.75
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 11.106.66-75
Unproofread scanNot analysed yet
si ho- nestae vero personae sunt, decem libras auri mulctati nominis fisco nostro cogantur inferre [T. 2, exsol- vere]. Nullum praeterea Apollinaristam vel Eutychia- nistam ad aliquam jubemus aspirare militiam, nisi ad cohortalinam vel limitaneam; si qui vero extra cohortalinam vel limitaneam inventi fuerint militare soluto [AE. ,T. 1, 2, soluti] cingulo, honestorum ho- minum et palatii communione priventur, nec in aliqua nisi in ea in qua nati sunt civitate vel vico et regione versentur: si qui vero in hac alma urbe nati sunt, tara sacratissimo comitatu quam omni per provinciam metropolitana civitate pellantur. Nulli insuper Eutychianistae vel Apollinaristae publice vel privatim coetus et circulos contrahendi et de errore haeretico disputandi aut perversitatem facinorosi dogmatis asserendi tribuatur facultas: nulli etiam contra venerabilem Chalcedonensem synodum liceat aliquid vel dictare vel scribere, vel legere atque emittere aut aliorum super eadem re scripta pro- ferre: nemo hujusmodi habere libros, et sacrilega scriptorum audeat monumenta servare. Quod si qui in his criminibus fuerint deprehensi, perpetua de- portatione damnentur; eos vero qui discendi studio audierint de infausta haeresi disputantes, decem li- brarum auri quae fisco nostro inferendae sunt jubemus subire dispendium; omnes vero hujuscemodi chartae ac libri, qui funestum Eutychetis, hoc est, Apollinaris fuerint dogma complexi, incendio con- crementur, ut facinorosae perversitatis vestigia ipsa flammis ambusta depereant, aequum namque est ut immanissima sacrilegia par poenae magnitudo per- cellat, Palladi parens charissime atque amantissime. illustris igitur et magnifica auctoritas tua quae hac sacratissima constitutione decrevimus, in hac alma urbe diversisque provinciis ac praecipue in Alexan- drina civitate, et per universam Aegyptiacam dioece- sim edictis ex more propositis, ad omnium notitiam faciat pervenire, ut cuncta quae statuitur in eos qui rei fuerint deprehensi severitas protinus exerceatur, scientibus moderatoribus provinciarum eorumque apparitoribus, defensoribus etiam civitatum.