Latin
11.106.76 to 11.106.81
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 11.106.76-81
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si ea quae legis hujus religiosissima sanctione custodienda decrevimus aut neglexerint aut aliqua permiserint temeritate violari, denarum librarum auri mulctati fisco cogantur inferre, insuper etiam existimationis suae periculum sustinebunt. Ea quo- que quae de Paganis per omne Romanum imperium aequaliter valitura perennitatis nostrae lege decrevi- mus instantissime in eos exerceantur, quos constite- rit profanos ritus et simulacrorum impios cultus et interdicta sibi sacrilegia celebrare. Datum sub die Kalendarum Augusti Constantinopoli, divo Valen- tiniano viii et Anthemio viris clarissimis consulibus. Epistola formata Attici episcopi Constantinopolitani. Graeca elementa, litterarum, numeros etiam ex- Prim…re, nullus qui vel tenuiter Graeci sermonis no- titiam habet ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis nanonicis, quas mos Latinus formatas appellat, ali- qua fraus falsitatis temere praesumeretur, hoc a Pa- tribus trecentis decem et octo Nicaea con- gregatis saluberrime inventum est et constitutum, ut formatae epistolae hanc calculationis seu supputa- tionis habeant rationem, id est, ut assumantur in supputatione prima Graeca elementa Patris, et Filii, et Spiritus sancti, hoc est Π, Υ, Α, quae elementa octogenarium et quadrigentesimum et primum significant numerum, Petri quoque apostoli prima littera id est Π, qui numerum octogenarium significat, ejus quoque qui scribit episcopi prima littera, cujus scri- bitur secunda, accipientis tertia, littera civitatis quoque de qua scribitur quarta, et indictionis, quae- cunque est temporis, idem qui fuerit numerus assu- matur: atque ita his omnibus Graecis litteris quae, ut diximus, numeros exprimunt in unum ductis, unam quaecunque collecta fuerit summam epistola teneat: hanc qui suscipit, omni cum cautela requirat expressum, addat praeterea separatim in epistola etiam nonagenarium et nonum numerum qui secundum Graeca elementa significant Ģ Θ.