Latin
2.20.58 to 2.20.72
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 2.20.58-72
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Non debere presbyteros ecclesiastica vendere. Si qua de rebus ecclesiae, cum episcopus non est, presbyteri vendiderint, placuit rescisso contractu ad jus ecclesiasticum revocari: in judicio autem erit epi- scopi constitutum si pretium debeat recipi necne, pro- pter quod saepe contingit distractarum rerum redditus ampliorem summam pro accepto pretio reddidisse. XVI. De his qui irrationabiliter vixerunt. In hoc titulo Graeca verbi haec sunt: Пερ τ ν λογευσαμένων κα λογευομένων, quae nos Latine pos- sumus dicere: De his qui irrationabiliter versati sunt sive versantur. Sensus autem in hac sententia duplex esse potest, qui ex objectis conjicitur, aut de his qui cum pecoribus coitu mixti sunt, aut more pecorum incesta cum propinquis sanguine commise- runt. Quotquot igitur ante vicesimum aetatis suae annum tale crimen admiserint, quindecim annis in poenitentia exactis, orationi tantum incipiant commu- nicare, et quinquennio allero in communione oratio- nis solius perdurantes post vicesimum cum oblatione ad communionem suscipiantur. Discutiatur autem et vita eorum quas fuerit in tempore poenitentiae, et ita hanc humanitatem consequantur: quod si qui perse- verantius abusi sunt hoc crimine, prolixiore tem- pore id est viginti annorum poenitentiam solam suscipiant. Quotquot vero exacta viginti annorum aetate et uxores habentes in hoc crimine inciderunt, viginti quinque annis poenitentia acta ad communio- nem orationum admittantur; in qua communione orationum altero quinquennio perdurantes plenam communionem cum oblatione percipiant. Quod si aliqui et uxores habentes et excidentes quinquagesi- mum aetatis suae annum in hoc prolapsi sunt, ad exitium vitae tantum communionem mereantur. XVII. De his qui sicut animalia muta vixerunt. Hos eosdem sane nen solum idem leprosos crimine hujuscemodi factos, sed et alios isto suo morbo replentes, placuit inter eos orare qui tempe- state jactantur, qui a nobis energumeni intelliguntur.