Latin
2.20.73 to 2.20.95
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 2.20.73-95
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII. De episcopis qui ordinati non suscipiuntur. Si qui episcopi suscepti non sunt a sua dioecesi in qua fuerant denotati, ad eamdem judicis edicto redire compellantur; quod si voluerint alias eccle- sias occupare et vim facere aliis episcopis, quos ibi invenerint, seditiones excitando adversus eos, hos segregari oportet. Quod si volunt in presbyterio in ecclesia ubi prius fuerant tanquam presbyteri residere, non repellantur a propria dignitate: quod si etiam ibi seditiones concitare probantur episcopis ibidem constitutis, segregari eos necesse est et nihilominus presbyterii dignitate privari. XIX. De his qui virginitatem profitentur. Quotquot virginitatem polliciti praevaricati sunt professione contempta, inter digamos, id est qui ad secundas nuptias transierunt, haberi debebunt: vir- gines autem puellas, quae tanquam sorores cum nonnullis viris habitare volunt, ab eorum consortio prohibemus. XX. De adulteris. Si quis adulterium commiserit, septem annis in poenitentia completis, perfectioni reddatur secundum pristinos gradus. XXI. De mulieribus quae fornicatae partus suos necant. De mulieribus quae fornicantur et partus suos necant, sed et de his quae agunt secum ut utero conceptos excutiant, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab Ecclesia removit: humanius autem nunc definimus, ut eis decem annorum tempus poenitentiae tribuatur. XXII. De his qui volentes homicidium fecerunt. Qui voluntarie homicidium fecerunt ad poeniten- tiam quidem jugiter sese committant: circa exi- tum autem vitae communione digni habeantur, et decennium poeniteant. XXIII. De his qui nolentes homicidium fecerunt. Eos vero qui non voluntate sed casu homicidium fecerint, prior quidem regula post septem annorum poenitentiam communioni sociavit secundum gradus constitutos: haec vero humanior definitio quinquen- nii tempus tribuit. XXIV. De his qui more gentilium vivunt. Qui auguria, auspicia, sive somnia, vel divinationes quaslibet secundum morem gentilium observant, aut in domos suas hujuscemodi homines introducunt in exquirendis aliquibus [U.