Latin
Iii. Concilium Neocaesariense
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 3.1
Unproofread scanNot analysed yet
A DECEM ET NOVEM EPISCOPIS HABITUM. Et isti quidem canones secundi sunt eorum qui in Ancyra et Caesarea expositi sunt, Nicaenis vero priores inveniuntur. Convenerunt autem in synodum memoratam Neocaesariensis civitatis hi qui infra scripti sunt: Vitalis, Germanus, Sedus, Eristius, Lupus, Gerontius, Leontius, Sanctus, Basiliscus, Valentinus, Stephanus, Gregorius, Salaminus, Nar- cissus, Leontius, Longinus, Decasius, Heraclius Alipius: a quibus hae regulae prolatae sunt quae infra scriptae sunt.