Latin
2.20.96 to 2.20.102
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 2.20.96-102
Unproofread scanNot analysed yet
add. rebus] arte ma- lefica, aut ut domos suas lustrent; confessi, quin- quennio poenitentiam agant secundum antiquas regulas constitutas. XXV. De eo qui sororem sponsae suae vitiavit. Si quis sponsam habens sorori ejus forsitan intule- rit vitium, eique inhaeserit tanquam suae, et sibi expetendam esse conjunctionem, hac autem decepta, postea uxorem duxerit desponsatam; illa vero quae vilium passa est, si forte necem sibi intulerit: omnes hi qui hujus facti sunt conscii decem annis in poeni- tentiam redigantur secundum canones constitutos.