Latin
Iii. Concilium Neocaesariense
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 3.12
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. De presbyteris alterius regionis. Presbyteri qui conregionales non sunt in ecclesia, praesentibus episcopis vel presbyteris civitatis, offerre non poterunt nec panem dare, in oratione autem ca- licem dabunt. Quod si absentes sint civitatis sacer- dotes et fuerit invitatus, in oratione solus poterit dare; vicarii autem episcoporum, quos Graeci chorepiscopos vocant, constituti sunt quidem ad exemplum, septuaginta seniorum, sed tanquam consacerdotes propter sollicitudinem et studium in pauperes offe- rant et honorabiles habeantur. XIV. De diaconibus septem. Diaconi septem esse debent secundum regulam, quamvis magna sit civitas, cui regulae auctoritas erit liber Actuum apostolorum.