Latin
4.29.1 to 4.29.15
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 4.29.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
POST NICAENAM SYNODUM EDITUM AB EPISCOPIS QUINDECIM. Dominis honorabilibus consacerdotibus in Armenia constitutis Eusebius, Eulalius, Olympius [Ae. ,Olympus], Philetus [T. 1, Piletus; T. 2, Philestus]. Pappus, Basilius, Bithynicus [Ae. ,Binicus]. Hieracius, Hipatius [Ae. ,Ipanus; U. ,Lipacius], Bassus, Euge- nius, Gregorius, Aelianus, Presius [B. R. ,T. 1, Proe- sius], Eugenius, qui convenerunt in Gangrense con- cilium, in Domino salutem. Quoniam conveniens sancta synodus episcoporum in Gangrensem eccle- siam propter quasdam ecclesiasticas et necessarias causas inquirendas, et ea quae secundum Eustachium gesta sunt dignoscenda, invenit multa fieri indecen- ter ab his ipsis qui hunc eumdem Eustachium secuti sunt; necessario statuit, palam factis omnibus [U. ,cunctis], amputare universa qua ab eodem male commissa sunt. Declaratum est enim hos eosdem nuptias accusare, et docere quod nullus in conjugali positus gradu spem habeat apud Deum: unde factum est ut multae mulieres seductae, relictis propriis vi- ris, et viri uxoribus destitutis vinculum conjugale dissolverent, continentiam profitentes, quam cum retinere non possent, adulteria commiserunt. Inventi sunt etiam dissensiones ac separationes a dominicis constitutis Ecclesiarum Dei docere, id est et tradi- tiones ecclesiasticas et ea quae in ecclesiis aguntur debere contemni, privatis conventiculis institutis, atque ad imitationem eorum quae in domo Dei agun- tur omnia praesumere et celebrare: adhuc etiam vestibus communibus spretis novos et insolitos habi- tus assumpsisse: primitias quoque fructuum et obla- tiones eorum, quas veterum institutio ecclesiis tri- buit, sibimet vindicasse [Ae. ,vendicasse], id est propria ratiocinatione [T. 2, U. ,ratione] doctrinae tanquam sanctis sibi eas offerri debere, apud se et inter se dispensandas: servos a dominis recedentes, et per hunc inusitatum regionis suae habitum sub specie religionis dominos contempsisse: mulieres quoque praeter consuetudinem et sui sexus ornatum, hinc se justificari credentes, virilem habitum susce- pisse, pluresque earum occasione religionis tonsas genuini decoris comas penitus amputasse: jejunia quae in ecclesia praedicantur contemnendo, ventri servisse: nonnullos etiam eorum cibos carnium tanquam illicitos refutasse [Ae. ,T.