Latin
4.29.30 to 4.29.55
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 4.29.30-55
Unproofread scanNot analysed yet
II. De his qui carnes manducantes damnant. Si quis carnes manducantem ex fide cum religione, praeter sanguinem et idolo immolatum et suffocatum, crediderit condemnandum, tanquam spem non habentem quod eas manducet, anathema sit. III. Non debere servum occasione religionis dominum suum contemnere. Si quis servum alienum occasione religionis do- ceat dominum suum debere contemnere et ejus mi- nisterium destituere, ac non potius docuerit eum suo domino bona fide et cum omni honorificentia deser- vire, anathema sit. IV. De oblatione presbyteri conjugati. Si quis discernit presbyterum conjugatum tanquam occasione nuptiarum, quod offerre non debet, et ab ejus oblatione ideo se abstineat, anathema sit. V. Orationes Ecclesiae non debere contemni. Si quis docet demum Dei contemptibilem esse de- bere et congregationes quae in ea fiunt, anathema sit. VI. Non licere extra ecclesiam congregari. Si quis extra ecclesiam privatim populos congre- gans contemnat ecclesiasticas sanctiones ipsamque ecclesiam, apud se autem sine consilio episcopi cum presbyteris agat, anathema sit. VII. De fructibus in ecclesiam et non alibi dandis. Si quis oblationes fructuum vel primitias ecclesiae debitas [U. ,deditas] voluerit extra ecclesiam accipere vel dare, praeter conscientiam episcopi vel ejus cui ejusmodi officia commissa sunt, et non ma- gis cum consilio ejus de his agendum putaverit, ana- thema sit. VIII. De his qui in usus pauperum conferuntur. Si quis dederit vel acceperit fructuum oblationes extra episcopum vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam [T. 1, mercedem] pau- peribus; et qui dat et qui accipit, anathema sit. IX. Virginitati studentem non debere nuptias exsecrari. Si quis vel virginitatem vel continentiam professus tanquam abominabiles nuptias judicat, et non prop- ter solum hoc, quod continentia et virginitas bonum sanctumque propositum sit, anathema sit.