Latin
4.29.16 to 4.29.29
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 4.29.16-29
Unproofread scanNot analysed yet
reputasse]: in domibus conjugatis [Ae. ,U. ,conjugatorum] ne ora- tiones quidem debere celebrari persuasisse, in tan- tum ut easdem fieri velent, et oblationibus quae in domibus factae fuerint minime communicandum esse decernant: presbyteros vero qui matrimonia contra- xerunt sperni debere dicunt, nec sacramenta quae ab his conficiuntur attingi: loca sanctorum martyrum vel basilicas contemnere, et omnes qui illuc conve- niunt et sacramenta conficiunt reprehendere: divites fideles qui non omnibus renuntiant quae possident spem non habere: et multa alia, quae enumerari nulli possibile est, singulos quosque [T. 2, U. ,quo- que] eorum pro suo arbitrio constituere. Unusquis- que enim eorum per talem institutionem ab eccle- siastico canone recedens tanquam proprias leges si- bimet condidit. Sed nec communis his omnibus et una sententia est: singuli enim prout videtur et libet ad accusationem ecclesiae nitendo tanquam rector non sit, vel addit decreta vel minuit. Propter haec ergo coactum [U. ,actum] est hoc concilium in Gan- grensi ecclesia habitum canones istos exponere, qui- bus probabuntur [U. ,G. ,probantur] memorati extra [Ae. ,B. R. ,E. 3, U. ,intra] ecclesiam esse: quod si per poenitentiam condemnaverint omnia haec quae male senserunt, tanquam a se non bene prolata, ac- ceptabiles fiant, atque eo singula quae debeant con- demnare synodus credidit [Ae. ,B. R. ,E. 3, U. ,cre- dit] exponenda. Quod si quis renuerit haec quae hodie constituta sunt, tanquam haereticus anathematizatus et damnatus abjiciatur et erit non solum incommu- nicatus, verum etiam ab ecclesia habeatur extorris, donec deprecetur episcopos et de universis quae pe- nes eos deprehensa atque delecta sunt prodiderit, quid horum susceperit observandum [T. 2, obse- quendum]. I. De his qui nuptias damnant. Si quis nuptias in accusationem deduxerit, et nui- lierem fidelem ac religiosam cum viro suo dormien- tem abominandam crediderit aut etiam accusandam, tanquam non posse conjugatos in regnum Dei in- gredi, anathema sit.