Latin
6.45.60 to 6.45.65
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 6.45.60-65
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis episcopus, vel presbyter, vel omnis omnino qui est sub ecclesiastica regula constitutus, praeter consilium vel litteras eorum episcoporum qui sunt intra provinciam et maxime metropolitani, ad im- peratorem perrexerit, hunc abdicari et ejici non solum de communione debere, sed etiam propria digni- tate privari, tanquam molestum et importunum im- perialibus auribus contra ecclesiastica constituta: si autem necessitas cogit ad imperatorem excurrere propter aliquam actionem, cum deliberatione et con- silio metropolitanae provinciae episcopi et caeterorum conscientia qui in eadem provincia sunt, litteris ire debebit. XII. De episcopis vel clericis depositis. Si quis a proprio episcopo depositus vel presbyter, vel diaconus, aut etiamsi a synodo quilibet episcopus fuerit exauctoratus, molestiam imperialibus auribus inferre non praesumat, sed ad majorem episcoporum synodum sese convertat, et quae se putat habere justa in eorum concilio alleget [U. ,consilio alliget], atque ab his de se exspectet, quae fuerit deprompta sen- tentia. Quod si deficiens pusillanimitate noluerit fa- cere, sed imperatori fuerit hujusmodi importunus, nullam veniam habeat, neque locum illius assertio- nis [T. 1, 2, adversionis] suae, nec spem recipiendi gradus habeat in futurum.