Latin
6.46.1 to 6.46.17
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 6.46.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. Non licere episcopis in aliena provincia clericos ordinare. Nullum episcopum audere debere ex alia provincia ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos in Ec- clesiis, aut provehere ad sacrum ministerium: nec alios illuc secura attrahat [U. ,attrahere] episcopos, nisi forte per litteras rogatus abierit, non solum a metropolitano, sed ab his qui cum eo sunt provinciae episcopis: quod si nullo invitante inordinate super- veniat, et aliquos vel ordinare praesumpserit vel quoslibet actus illi Ecclesiae competentes, ad se qui [AE. ,E. 3, U. ,quae] minime pertinent, usurpare tentaverit, vacua quidem et inania erunt omnia quae gesserit: ipse vero hujus indisciplinati ausus et irra- tionabilis coepti dignas causas expendat, tanquam depositus a sancta synodo et propter hujuscemodi praesumptionem jam praedamnatus. XIV. De episcopis accusatis. Si quis episcopus de aliquibus causis criminalibus in judicio episcoporum fuerit accusatus, contingat autem de ipsis episcopis provinciae qui convenerunt diversas habere sententias, et alios quidem innocen- tem eum pronuntiare, alios reum; propter hujusmodi itaque controversiam amputandam, placuit sanctae synodo metropolitanum episcopum alterius provin- ciae vicinae advocari et aliquantos cum eo episcopos alios, qui pariter residentes quaecunque fuerit diri- mant quaestionem, propter hoc ut firmum sit judi- cium quod ab unius provinciae episcopis fuerit pro- mulgatum. XV. De quibus supra. Si quis episcopus criminaliter accusatus ab omni- bus qui sunt intra provinciam episcopis exceperit unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius ju- dicari non poterit; sed manere circa eum oportet tanquam convenientem, quae ab omnibus prolata est, firmam ratamque sententiam. XVI. De episcopis vacantibus [T. 1, vagantibus]. Si quis episcopus vacans [T. 1, vagans] in Eccle- siam vacantem supervenerit, et hanc obrepenter praeter plenariam synodum occupandam esse credi- derit, hunc abjici oportet, tametsi eum plebs quam diripuit velit sibi episcopum retinere.