Latin
Viii. Concilium Constantinopolitanum Primum
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 8.6
Unproofread scanNot analysed yet
IV. De ecclesiis in barbarico positis. Ecclesias autem Dei, quae sunt in barbaricis gen- tibus constitutae, regi et administrari oportet se- cundum consuetudinem quae a Patribus obtinuisse dignoscitur. V. De honore Constantinopolitani episcopi. Constantinopolitanae civitatis episcopum habere oportet primatus honorem post Romanum episcopum, propter quod sit Roma nova. VI. De maximo Cynico philosopho. De maximo Cynico philosopho et totius indiscipli- nationis ejus, quae Constantinopoli orta est, statutum est, ut neque Maximus fuisse aut esse jam putetur, neque hi qui ab eo sunt ordinati, qualemcunque gra- dum clericatus obtineant, omnibus scilicet quae circa eum vel ab eo gesta sunt in irritum revocatis.