Latin
Viii. Concilium Constantinopolitanum Primum
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 8.7
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Symbolum eorumdem sanctorum centum quinqua- ginta Patrum apud Constantinopolim institutum. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli. et terrae, visibilium omnium et invisi- bilium conditorem: et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, homousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, qui propter nos et propter nostram salutem descendit et incar- natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine homo factus, passus est sub Pontio Pilato, sepultus tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Dei Patris, inde venturus cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis: et in Spiritum sanctum Dominum vivificatorem ex Patre et Filio procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glori- ficandum, qui locutus est per prophetas: in unam catholicam atque apostolicam Ecclesiam: confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum: exspectamus resurrectionem mortuorum, vitam futuri sae- culi. Amen.