Latin
9.8.14 to 9.8.17
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 9.8.14-17
Unproofread scanNot analysed yet
1, 2, U. ,G. ,incentatore], et quodam sene Polycronio ex abba presbytero novo Simone, qui merito de Ec- clesiis Christi ut mercenarii infideles expulsi, qua- rum noxii subsessores [T. 1, 2, U. ,G. ,successores] et perversores exstiterunt, et huc exsules deportati sunt, ut reatus sui et blasphemiarum in Deum op- probria recognoscant, sub contemptu ac denotatione fidelium omnium constituti. Et quia quaeque in Constantinopolitana urbe universali concilio occur- rente celebrato gesta sunt, propter linguae diversita- tem, in Graeco quippe aut scripta sunt, necdum in nostrum eloquium examinate translata, definitio- nem interim ejusdem sancti sexti concilii et ac- clamationem, quae prophoneticus dicitur, totius concilii factam ad piissimum principem, pariterque edictum clementissimi imperatoris ad omnium co- gnitionem ubique directum, ia Latinum de Graeco translatum, per latorem praesentium Petrum notarium regionarium sanctae nostrae Ecclesiae vestrae dile- ctioni direximus, etiam acta totius venerandi concilii directuri, dum fuerint elimate transfusa, si hoc et vestra bonis studiis fervens charitas delectatur. Hor- tamur proinde vestram divinis ministeriis mancipa- tam in fidei veritate concordiam, ut summam sedu- litatem atque operam praebeatis paribusque laboribus accingamini pro amore atque timore Dei, Christianaeque profectu religionis et apostolicae praedicationis puritate, ut per universos vestrae provinciae praesules, sacerdotes et plebes per religiosum nostrum studium innotescat ac salubriter divulgetur, et ab omnibus reverendis episcopis una vobiscum subscriptiones in eamdem definitionem venerandi concilii subne- ctantur, ac si profecto in libro vitae properans unus- quisque Christi Ecclesiarum antistes suum nomen ascriberet et in unius evangelicae atque apostolicae fidei consonantia nobiscum et cum universali sancta synodo per suae subscriptionis confessionem tanquam praesens spiritu conveniat, quatenus Domino nostro Jesu Christo, cum in glorioso ac terribili potentatu ad judicandum advenerit [G. ,venerit], cum titulo orthodoxae confessionis occurrens consortem se tra- ditionis apostolicae per manus suae demonstret signa- culum, ut cum apostolorum Christi, quorum confes- sionem zelo verae pietatis amplectitur, beato consor- tio perfruatur, revolvens semper in cordis arcanis sententiam Domini praedicantis: Qui me confes- sus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum co- ram Patre meo qui in coelis est [G. ,qui est in coelis].