Latin
9.8.18 to 9.8.20
Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 9.8.18-20
Unproofread scanNot analysed yet
Quia et nos qui licet impares, vice tamen apostolo- rum principis fungimur, dum vestrarum subscriptio- num paginas cum Dei praesidio per latorem praesen- tium susceperimus, has apud beati Petri apostolorum principis confessionem deponimus, ut eo mediante atque intercedente, a quo Christianae fidei descendit vera traditio, offeratur Domino Jesu Christo ad te- stimonium et gloriam ejus mysterium fideliter confi- tentium ac subscribentium, qui verae de se confes- sionis praeconium, quod per tot temporum lapsus haereticis opprimebatur insidiis, ex inspirato per se- dulum pii principis studium clare veritatis radiis ubi- que concessit fulgescere. Oblata itaque salutis op- portunitate ut vere divinum munus efficaci sedulitate fructuosum vos hortamur ostendere, ut gloria vobis ante Deum accrescat de conscientiae puritate. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi fratres.