Latin
1.1 to 1.3
Conrad Gessner, De chirurgia 1.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Partis praeterea affectae natura est consideranda: nunquid neruosa, carnosaue sit, &nunquid facile, an difficile putrescat, siquidem neruosa pars, quia maxime sensibilis est, fortia remedia non feret: praeterea carnosae, &humidae partes, putrescunt facilius, quocirca citissimè illis non leuia medicamenta sunt apponenda, quale aegyptiacum esset, &lupi norum decocto, in lixiuio facto partes illae fouendae: Sed quando medicamenta haec admouentur, deffensiuum parti sanae, quae corruptae est proxima, applicare mirum in modum conducet, quo facto escharae casus procurandus, aut tetrapharmaco medicamento ut Gal. ij. ad Glau. scribit, uel alio simili unguento, quod si alicui in appositione tetrapharmaci, &similium, uiderer mihi met non constare, cum dixerim humida, &concoquentia, gangraenae, &syderationi nullo modo conuenire, sed exiccantia. Responderem nunc amplius nec gangraenam, nec syderationem esse, quoniam iam extinctae partes sunt, nec ratione gangraenae aut syderationis admouentur, sed alterius symptomatis gratia, uel ut crusta cadat, post cuius casum, si adhuc inflammatio adsit, quam etiam adesse credendum est, ex tot calidorum unguentorum appositione, unguento pompholigis, quo nullum aliud praestantius inflammationi illi, atque intemperei calidae &sic cae, quae praecipua corruptionis erat causa, occurres, quemadmodum nos saepe fe cimus, nec post ablationem causticorum medicamentorum calida adhibenda sunt medicamenta, sed frigida, propter adductas rationes, &ut nos docuit experientia, quia saepe ex calidorum medicamentorum impositione intendi corruptionem uidebis, ex istis enim inflammatio augetur, &adustio deinde fit. qua propter methodo à nobis tradita procedendum est, nisi gangraena, &corruptio ipsa causam traxerint à sanie in pericula aliqua contenta in magnis abscessi bus, quae sua nitrositate &acrimonia partem mortificet, quae si educeretur, nec gangraenam, nec corruptionem faceret, &sponte corrupta pars à sana separaretur: Verum si saeuiret morbus adhuc, propter maximam humoris corrumpentis malitiam, ad ferrum confugere cogereris, &sic putrefactam carnem, à sana separatam nouacula excideres, uel forpicibus emortuam illam carnem solum ad uiuam usque secares, ut facilius medicamenta ipsa uim suam exercere, &semiputridam partem exiccare possent, ut Gal. ij. ad Glau. &Paul.