Latin
268.9
Conrad Gessner, De chirurgia 268.9
Unproofread scanNot analysed yet
sistit enim enim hoc medicamentum confestim morbum, cum dolore minimo, &si opus sit, ut melius medicamenti uis penetret, specillo corruptam carnem à sana separabis: In horum medicamentorum usu, ut tutius res agatur, corporis aegrotantis temperatura (ut supra aliâs diximus) est diligenter consideranda, nam ut Gal ij. ad Glau. testatur, rustici corpus, quod natura durum est, ualidissima ferre remedia potest, mulieres, infantes, uel pueri, quia molle habent corpus, leuiores poscunt medicinas, uirile etiam corpus album, molle, balneis assuetum, &inexercitatum, leuia etiam exposcit medicamenta.