Latin
102.10 to 102.13
Conrad Gessner, De chirurgia 102.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
(Aetius assumi olei antiqui libram unam.) Arida trita, &tenuissimo cribro excussa, denuò simul terito. Quae deinde his quae liquari oportet, liquatis &ab igne remotis, per misceto: Cumque omnia probè unita fuerint alumen, thus, seri, calcem, singula prius è uino astringenti trita adijcito, &utitor. Dum Galenus medicamentum hoc conficeret, oleum &adipem quadraginta annorum adijciebat, atque ita sem per diuturna ulcera, praeter modum maligna ac deplorata opinione melius sanauit. Eius autem generis sunt ea, à quibus pars affecta in tam uitiosum ac depra uatum habitum ducitur, ut sanguinem probè etiam coctum, qui ad eam nutriendi causa defertur, mutet corrumpatque, uel id quod influit adeò cacochymum existit, ut etiam si pars nihil passa fuerit, ab illo certè ipso solo erodatur. Hoc itaque medicamento quod noxium est, transmutatur atque discutitur. Satius autem fuerit cacochymiam prius conuenienti medicamento expurgare, deinde (ut suprà monuimus) ulceris curationem aggredi. Aliud Galeni, ad chironia vlcera in mollibus corporibus. Erae libram unam: cerusae uncias octo: rosacei libram unam: salis ammoniayci uncias quatuor: squammae aeris uncias duas: thuris, aluminis, aeruginis, malicorij, calcis uiuae, singulorum unciam unam: quae liquari debent, liquata &frigefacta, aridis è uino tritis admisceto, atque placidiori igne decoquito. Caeterum innumerae propemodum aliae formulae compositorum medicamentorum ex ueterum scriptis à Galeno libro quarto de compositione medicamentorum secundum genera referuntur, quae ad dysepulota, cacoethe, inueterata &chironia ulcera persananda apprimè idonea sunt. Ex illo igitur libro, ueluti è sylua quadam remediorum, rationalis quisque medicus, &qui methodum ab eo illic traditam artificiose In codice Grae co Galeni &Aetij hęc pon dera reperiun tur. Hemina Graecis cotyle dicta, continet olei uncias 9. uini 10. mellis Oleum &adepi annorum 40. *Opinione me lius, id est, me lius quam ho mines opinabantur. didicerit, idoneam ulceri, quod curandum suscepit, remedij formulam sibi diligere poterit, atque hac solus uti sciet.