Latin
103.1 to 103.4
Conrad Gessner, De chirurgia 103.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò nonnullas easdemque ex ipsis praecipuas, exempli gratia hoc loco ascripsimus, quò magis lectori ad manum essent, &in particularibus non uniuersalibus solis contentus, exerceretur. Sed iam tempus est, quartam curandorum ulcerum in uniuersum intentionem prosequamur. Quarta igitur intentio curandorum ulcerum cum alijs dispositionibus com plicatorum, quae ablata, &(ut loquuntur) rectificata dispositione agglutinationi seu consolidationi repugnante, loci ulcerati curationem nos aggredi debere suadet, ijsdem omnino intentionibus &modis perficitur, qui supra dicti sunt in curatione uulnerum concauorum, in quibus substantiae aliqua deperditio facta est. Proinde methodus ac curandi ratio, quae illic à nobis tradita est, in memoriam reuocanda erit. Itaque cum tanta sit curationis ulcerum, cum uulnerum atque etiam apostematum curatione communitas ac conuenientia, nil mirum si Gale nus multis locis eorum tractationem ac doctrinam commiscuerit. Cęterùm his ita ad umbilicum deductis, tempestiuum est de proprijs ac (ut dicunt) famosis ulcerum differentijs pertractemus, inter quas primum se offert ulcus, quod uiru lentum &corrosiuum appellitant. De proprijs ac (vt loquuntur) magis famosis vlcerum differentijs, &primò de vlcere virulento, &corrosiuo, quod Graecis nomodes, id est, exedens appellatur. Cap. XV. VID sit ulcus uirulentum seu saniosum, &ulcus corrosiuum siue arro dens, quid item ambulatiuum &depascens siue manducans, quod Graeci νομὴν appellant, &quomodo haec inuicem dissideant in definitionibus differentiarum ulcerum, abundè est explicatum. Excitan tur autem eiusmodi ulcera à prauis humoribus, sed praesertim biliosis, acribus, &mordacibus, qui propter adustionem cacoëthiam quandam, hoc est, maligni tatem acquirunt. Atque haec magna ex parte oriuntur post herpetas, &prurien tes pustulas, quas acris &biliosus humor excitauit: atque etiam post uulnera, quae mordacibus medicamentis exacerbata atque irritata fuêre. Caeterùm ut ad perfectam sanationem perducantur eiusmodi ulcera, triplici egent auxiliorum genere, sicuti &pleraque alia, nempe uictus ratione proba, &conuenienti purgatione, quae succo prauo, acri, &erosionem in affecta particula excitanti, sit accommoda, &localibus remedijs. Age igitur, esto aliquis qui sanus quidem sit, hoc est, omnia naturae munia inculpatè exerceat, sed ex scabenda derepentè qua piam particula, ueluti brachio, pustulam statim excitarit, mox eadem ipsa particula iterùm atque iterum pruritu uexetur, pustulaque dirupta ulcus decolor, &inae qualiter erosum gignatur, atque haec in tribus quatuorue diebus à principio inci derint. Hac itaque hypothesi posita, dicat mihi hoc loco quispiam, quo nam pacto sanare huiusmodi ulcus conueniat?