Latin
104.5 to 104.8
Conrad Gessner, De chirurgia 104.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi autem iam purum ab excrementitijs, atque à natura alienis hu moribus corpus uniuersum ibi apparuerit, tum particula tipsa laborans, hoc est, ulcerata, cucurbitulis, scarificationibus, hirudinibus, atque epithematis siue fotibus à corruptis ac deprauatis succis ipsam occupantibus, uindicanda erit, rectè praecepit Auicenna. Post haec uerò propriam ipsius ulceris curationem aggredieris. Sordes igitur primò tibi abluenda erit, aut hydromelite quidem, aut marina aqua, uel, si eius copia non est, salsa. Deindè mundificandum ulcus, unguen to uulgò Apostolorum dicto, aut eo quod Aegyptiacum nominatur. Post haec, quidam desuper adhuc dandum esse monent mundificatiuum aliud, ex absinthij succo, melle rosaceo, myrrha, &farina hordei compositum, &circumiacentes ulceri partes, unguento ex bolo armena illinunt, ac supra cętera praedicta puluil los, ex stupis canabinis studiosè pexis, aut ex lineis pannis leuibus, pusca aquosa (quod oxycratum uocant) imbutos apponunt, atque alligant. Si uerò sordes in putredinem aut corruptionem degeneret, locus abluendus erit oxycrato, aut (ut uoluit Guido) aqua cineris, uel saponis. Deindè emplastrum ex carnibus piscium salsorum, farina orobi, &aristolochia longa, non autem rotunda, &scil la, omnibus ex uino coctis, &cum melle mistis, superaccommodandum est. Ad eandem intentionem Auicenna subsequens medicamentum describit, multa (ut affirmat) experientia comprobatum. Concipit tragacanthi rubri unc. unam calcis uiuae, aluminis, corticis granatorum, ana drach. sex: thuris, gallarum, ana drach. quatuor: cerę &olei ana quod fuerit satis. Aliud. Vitrioli partes duodecim, chalcitis (quod &colcotar Arabes appellant) partes decem, tragacanthi partes nouem: coquantur in aceto, &ex eis fiat linimentum. Ac semper quidem unguentum ex bolo in ambitu ulceris, ut suprà monuimus, apponito: desuper uerò stupeos puluillos oxycrato madefactos. Porrò si ulcera eiusmodi depascen tia putridaque, eousque feritatis &malitiae deuenerint, ut partes adiacentes ma gis atque magis semper erodant, ac sine modo in illis corruptelam excitent, uehementissimis medicamentis (quali suprà in curatione malignorum ulcerum re censuimus) indigebunt.