Latin
104.9 to 104.10
Conrad Gessner, De chirurgia 104.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Imò uerò frequenter inustiones, atque etiam excisiones illis erunt necessariae, ita ut quicquid uitiatum, ac corruptum est, prorsus extirpe tur, &uiua, ac sana duntaxat caro relinquatur: quam ex natiuo ipsius colore, &sanguinis bonitate, facile deprehendes. Inter caetera autem medicamenta acria, quae uiuum à corrupto separant, &in hoc affectu celebrari solent, omnium prae stantissimum atque efficacissimum quotidiano experimento deprehenditur arsenicum, quod sublimatum uocant, ut aliquoties alibi annotauimus. Hoc enim confestim malum sistit, &id quidem sine dolore. Quòd si medicamentis eiusmo di malum non cesserit, membrum ipsum tali depascente ac putrido ulcere affectum, cogimur abscindere, ut caetera pars tuta sit. Id autem miserum atque ulti mum auxilium, nunquàm tentandum est, nisi dum caetera praesidia nihil proficiunt, &malo prorsus uicta sunt, ut alibi admonuimus.