Latin
106.10 to 106.13
Conrad Gessner, De chirurgia 106.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Cęterùm si ul cus calidum fuerit, hoc est, calidam intemperiem sibi adiunctam habuerit, &uirus ab ipso sinuoso ulcere manans, rubrum &loturę carnis recenter mactatae per simile appareat, non alienum fuerit ipsum abluere melicrato, hoc est, aqua mul sa recenti, in quo lenticula, hordeum, rosae, &balaustium incocta fuerint. Si uerò ulcus frigidum sit, &sanies tenuis et aquosa conspicitur, mulsa in qua incocta sint, marrubium, absynthium pimpinella, et myrrha eluendum est. Porrò ubi sic ab omni sorde puros sinus effecerimus, carne replentibus medicamentis (sarcotica Graeci uocant) si caui saltem fuerint, deindè glutinantibus, &tandem cicatricem inducentibus, similiter reliquis ulceribus utendum erit. Carne autem re plent, quae humiditatem siccant, &sordem detergunt. Itaque idem medicamen tum primario atque sese sordis detersorium Galeno appellatur, altero uerò significatu sarcoticum &glutinans. Quippe quòd tali imposito medicamento, ul cera carne replentur ac coeunt. Opus enim ipsorum proprium est (ut alicubi scripsit Galenus) affectam partem recrementis uacuare, ne uidelicet sanies carnis generationem glutinationemque impediat. Sarcotica igitur detergendi etiam uim habent, sed omnis rosionis seu morsus expertem. Finis autem glutinantium est, nullam inter coitura subnascentem humiditatem permittere. Glutinaturo nanque (ut tertio methodi Galenus ait) unum id propositum est, ut eius quod secundum naturam est, redundantiam consumat. Epuloticorum uerò, id est, cicatricem inducentium medicamentorum finis est, non hanc totam subnascentem ac redundantem humiditatem impedire, sed etiam nunc consistentem, in ijs, quae moxcicatricem ducent, consumere: adhaec callo obducere, &astrin gendo indurare. Sed de ijs in antidotario fusius dicemus. Ergo (ut ad propositum reuertamur) si cauus sinus carnem requirat, primùm medicamenti, quod charta constat, aridi, paululum cum multo rosaceo inseri conuenit. Deindè carpto linamento os obturari. Indè emplastrum Isis aut Machaerionis, aut simile quoddam, unà cum rosaceo cerato liquidiore solutum, inijcitur. Vbi uerò mediocriter carne repletus est sinus, aliquid ex glutinantibus medicamentis, non uehementer siccantibus adhibendum est, quod crescentem tenellam carnem blande &sine morsu cogat, non aliter ac si recens ac cruentum uulnus curaretur. Curatur autem hoc mollibus, blandis, minimeque dolorem excitantibus medicamentis, qualia sunt enhaema, quorum opus seu facultas est coniungere, et diuisas partes conglutinare, ut in pistrinam unitatem particula reducatur.