Latin
106.14 to 106.15
Conrad Gessner, De chirurgia 106.14-15
Unproofread scanNot analysed yet
Multa (inquit Galenus) eiusmodi medicamenta inueniuntur, alia quidem ex bitumine confecta, uocanturque, nescio qua ratione, ut idem ait, emplastra Barbara: alià uerò quia fului &fusci sunt coloris, cirrha, &phaea nominantur, ex argenti spuma &aerugine liberalius decocta. Horum autem medicamentorum misturas, Galenus Pausus, &Celsus docent. Sed pręstat de hac re interpretis uulgaris Auicennae „uerba subijcere. Ad incarnandum (inquit) oportet quòd medicinae fiant curren "tes lauatiuae, cum uiscositate adhaerente, et inijciantur ineis cum clysterijs, et im"mittantur cum elychnijs &tentis. Et nos quidem iam experti sumus emplastrum "Apostolicum, id est, Apostolorum, ¢auream, quando eam ea implentur, "&est mirabilis ualde. Succedit huic symphyton, deindè iridis Illyricae radix "postremò erui farina, &id genus alia, quae glutinandi facultatem habent. Porrò sequens medicamentum, quod in frequenti est usu apud chirurgos, miram uim habet in glutinandis seu incarnandis eiusmodi ulceribus. Recipe aquae decoctio nis hordei libram unam mellis rosati unc. tres, sarcocollae drach. duas, mirrhae, Si ulcus sinuosum calidum fuerit.