Latin
113.1 to 113.5
Conrad Gessner, De chirurgia 113.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cornelius tiae simplices. Compositę fraCelsus tertiam addidit, quae scilicet obliquè fit. Omne (inquit) os modò rectum cturae differen ut lignum in longitudinem finditur, modò frangitur transuersum, interdum ob tiae. liquum. Caeterum ossis fracturae, nonnunquam carnis quoque uulnus accedit, sed potissimum cum ossa multifariam fracta sunt, saepe etiam dolor ingens, &in terdum inflammatio. Contingit etiam aliquando ut aliud os super aliud efferatur, &ex osse malè ferruminato ac commisso, ueluti tophaceus aliquis nodus relinquatur. Horum autem affectuum &symptomatum cum ossium continuitatis solutione complexus, compositas fracturae differentias, iuniores medici uocauerunt, cum tamen propriè differentiae non sint. Quandoquidem quod Meth. 3. seorsum &per se consistere potest (ut alibi ex Galeno diximus) nunquam alterius erit differentia. Vulnus autem, dolor, inflammatio, &id genus alia seorsum, &per se consistere possunt. Proinde uerae fracturarum differentiae, &à propria ipsarum natura desumptae, nec reuera sunt, nec rectè dici possunt. Quòd si quae à loco quoque, seu parte in qua est fractura, differentias censeas, ueluti si nares, aures, maxillae, costae, clauiculae, caluaria, spina dorsi, humeri, brachia, femora, crura, digiti, fracturam patiantur, fuerint profectò &ipsae fracturarum differentiae Albucasi: non utique à propria ipsarum natura, sicuti neque praecedentes desumptae, sed à locis in quibus consistunt. Verumenim uerò quoniam ab ijs omnibus suprà commemoratis agendorum sumuntur indicationes, donemus eas cum re centioribus medicis &chirurgis differentias appellari. De causis, signis, &iudicijs fracturae in vniuersum. Cap. II. AVSAE fracturarum internae nullae sunt, externae uerò ea omnia, ut CAVSAE. breuiter dicam, quae contundere uel diuidere ossa possunt. Quae contundunt, ea dura grauiaque, &mole non exigua sint oportet, uehemen tique impetu deferri ac irruere. Ossa diuidunt quae uulnerando incidunt: item casus ab alto, praesertim si ossa sicciora sint, nec admodum crassa. Fractura quoque ossibus interdum accidit ex circumtortione in luctantibus: aut si tibia siue crus Dioclis, cruri aduersarij Socratis cum eo luctantis per transuersum supposita sit, ita ut utraque eius capita, &iuxta pedem, &iuxta genu deorsum uehementer deprimantur, os proculdubio tibiae ipsius Dioclis, praesertim si infirmum sit natura, hoc luctationis genere medium disrumpetur, seu si mauis fran getur. Id quod in lignis quoque, quae à nobisipsis circumtorquentur, uidere licet. Si enim lignum aliquod neque magnum neque ualidum, sed paruum &im becillum suprà femur tuum impositum, ex utroque capite deorsum uehementer manibus urgeas, statim id in media parte frangi aspicies.