Latin
113.6 to 113.9
Conrad Gessner, De chirurgia 113.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Signa autem ossis SIGNA. fracti, &praesertim per transuersum atque in artubus, haec ferè sunt. Tactu ossis partes disiunctae separataue ac uariae reperiuntur, membri figura inaequalis percipitur: dum membrum dimouetur, &manu uariè tractatur, ossa colliduntur, &ueluti crepitus quidam ex ea collisione auditur. Pars afflicta contacta dolet, cor pus membro fracto haudquaquam inniti potest: causae quae frangunt aut contun dunt, praecesserunt. In osse uerò quod per longitudinem fractum est, substantiae eius crassities non naturalis tactu percipitur, caetera signa non adsunt, praeterquam quòd dolor &inaequalitas iudicio sensus etiam deprehenduntur. Prognostica. Ossa minimè periculose media franguntur in humeris, brachijs, IVDICIA. femoribus, cruribus &digitis. Quò autem propior fractura capiti uel superiori, uel inferiori ipsius ossis est, eò peior iudicatur. Nam &maiores dolores affert, &dif ficilius curatur. Ea itidem quae in artuum uicinia est, curatu difficilis est, uel eo potissimum nomine, quod commodè ligari non possit. Atque haec ut plurimum motum relinquit difficilem. Maximè tolerabilis est, simplex transuersa: peior ubi fra gmenta, atque ubi obliqua: pessima ubi eadem acuta. Nam &carnem uulnerant, interdum neruum quoque aut musculum. Fractura quae cum dolore uel inflammatione, aut carnis contusione incidit, mala est. Quippe quae instaurari non possit, donec ea prius curationem receperint. Si ossis fracturae, carnis quoque nullus accessit, in malo etiam aeger est, maximeque si id musculi femoris, aut humeri senferunt. Nam &inflammationes multò grauiores, &(ut inquit Celsus) promptiores cancros habent. Adde quòd in eiusmodi fractura, neque ferulis neque ca nalibus (inter quae uulnus sanescere non potest) uti possumus. Sed nec primis fa scijs, quas Hippocrates ὑποδεσμίδας, id est, subligamina uocat, uulnus conte gendum esse uolunt, tum huius aetatis chirurgi, tum qui seculo Hippocratis fra cturas curabant. Itaque ulcere non deligato, hinc &inde, hoc est, utrinque ab eo fa scijs circumiectis qua ulcus est, fenestellam relinquunt, per quam medicamenta uulneri accommoda imponant. Quem deligandi modum damnat ille medicorum princeps &antesignanus Hippo.