Latin
113.10 to 113.13
Conrad Gessner, De chirurgia 113.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
libro quem de fracturis inscripsit, eumque lemmatis, ac rationibus non absurdis quidem, aut probabilibus tantum, sed scientificis quoque &necessarijs, inutilem, erroneum, prauumque esse conuincit ac demonstrat. Si braciium aut crus fractum est, bonum est alterum saltem os integrum manere. Altero nunque osse integro manente, necesse est neruos ac tendines minus contrahi, quippe qui ab integro ipso osse &non comminuto adhuc intendantur. Adde quòd curiosius omnia in continendis ossibus fieri debent, ubi utrunque os fractum est, &neutrum alteri auxilio est. Itaque si alterum os integrum manet, plus opis in eo quàm in fascijs ferulisque est. Cor. Celsus memoriae tradidit ignorari minimè oportere, si femur perfractum est fieri breuius, quia nunquam, inquit, in antiquum statum reuertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti. Quod equidem à ratione, &experientia, ab ipsiusque Hippocratis sententia prorsus est alienum. Non enim quoties femur frangitur, protinus necessa riò ipsum breuius efficitur. Sed duntaxat si statim quàm fractum est, minus quàm par sit, à chirurgo distentum fuerit, uel tortuose distractum, &aeparatae ac distantes inter se ossis confracti partes, non rectè atque adamussim, priisquam ferrumen impleant, coaptatae extiterint. Tunc enim &breuius femur reddetur, &crure eius partis claudicabit homo. Sic autem de hac re libro de fracturis scripsit Hippocrates. At uerò si femoris os fractum sit, extensio in primis diligenter facienda est, ne minus quàm debeat, efficiatur. Amplior enim si sit, nullam laesionem affert. Verum quoque est, ut in eodem opere idem testatur Hippocrates, quòd quibuscunque utraque uel tibiae uel cubiti effracta ossa fuerint, illa breuiora effici. Quod sanè intelligendum est, nempe ut Galen. interpretatur, nisi ante conformationem exten sio debita adhibeatur, &commoda deligatione ossium coaptatio seruetur, quoad callus obducatur: tunc enim non solum in maiorem tumorem, quàm naturaliter conueniat, membrum illis attollitur, uerum etiam breuius propter retractos mu sculos efficitur. Sed haec praesagia particularia sunt.