Latin
117.1 to 117.4
Conrad Gessner, De chirurgia 117.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quando soluenda deligatio. ut adaptationis figuram contineant, &ossa in suam sedem reposita utcunque fulciant. Primis nanque diebus cum phlegmones deuitandae consilium uinceret, tutum non erat perfractum membrum ita ferulis premere. Cum uerò nullus iam amplius futurae inflammationis metus sit, aut ea quae prius fuit discussa, membrum aliquanto gracilius quàm pro naturali habitu apparuerit (quod intra septimum diem fere solet contingere) tum licebit ferulas circumponere, &eas (ut fracturam stabiliant) ualide satis astringere. Ferularum enim usus idem est, qui et plagularum seu spleniorum, nempe ut fractum os contineant, &deligationem stabiliant ac firment. Sunto autem ferulae, ut libro qui inscribitur τὸν κατʼ ικτρεῖον, id est, de ijs quae in medicatrina seu medici officina fiunt, rectè praecepit Hippocra tes, laeues, id est, laeuigatae &planę: ęquabiles, id est, neque in latus, neque in superiorem aut inferiorem partem distortae: in summis partibus, id est, extremitatibus, resimę, id est, leniter derasae ac retusę: minores hinc inde quàm deligatio est, &ea parte crassiores, id est, latiores &ualentiores, à ἐξεῤῥιπτα τῆς κάταγμα, id est, qua fractura erupit. Laeues autem ferulas, id est, non asperas (laeui enim asperum opponitur) adhibendas esse censet Hippocrates, ne sua asperitate, &inaequabilitate (quod enim asperum est, continuò etiam est inęquale) fractis partibus nego tium facessant. Vtroque enim modo comprimunt. Caeterùm quoniam fieri potest, ut ferulae lęues sint, non tamen aequabiles (inęquabile enim non protinus necessa riò est asperum: ut patet de uia quae ascensus habet &descensus non asperos ideò non solum lęues, sed etiam aequabiles, id est, non distortas assumendas esse ferulas monet. Quae enim distortae sunt, similiter ut aspera laedunt, ac illud insuper efficiunt, quod deligationem simul distorquent: qua distorta, pars etiam fra cta distorqueatur necesse est. Simas praeterea in extremis partibus eas deligi uoluit, id est, ut Galenus interpretatur, leniter derasas ac retusas in extrema parte, ne sua acutie articulum laedant, &aequaliter ubique partem fractam, propter aequalem suam crassitudinem, comprimant: quod certè fieri nullo modo debet. Vult enim Hippocrates ut in media parte, hoc est, supra locum fracturae, νάρθακες, id est, ferulae deligationem magis astringant.