Latin
117.5 to 117.8
Conrad Gessner, De chirurgia 117.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ea parte, hoc est, supra fractu ram ipsam, crassiores esse iubet: quia scilicet locus is potissimum (ut suprà ostendimus) compressione ipsarum indiget. Vult item minores eas esse longitudine, id est, aliquanto breuiores, quàm sit ipsa deligatio, ne cutem ultra deligationem attingant: quae saepenumero ex eo quod humores à fascijs expressos suscipit, paulò altius turgescit atque extat. Sed &breuioribus ferulis utendum praecepit senior ille Hippo. ne pars eminentior, id est, gibba &carne nudata, attingatur, ut cir ca cubitum, &malleolos, ubi ossium extuberationes sunt. Modus autem ac ratio adhibendi ferulas, talis esto. Splenia triplicia aut quadruplicia oleo delibuta, su per fascias similiter atque aequaliter, si membrum in crassitie fuerit aequale, circun dato. Si uerò inaequale, partibus magis concauis, per splenia repletis, membrum undique aequale ferulis accommodandis efficito. Deinde feruias lana aut stupa mediocriter inuolutas, in orbem, non minore quàm unius digiti spatio inter se distantes, fracturę circundato, easque leniter ac moderatè constringito. Sed &in hac ferularum accommodatione summoperè caueto, quatenus fieri potest, ne articulus aliquis (ut paulò antè notauimus) &praecipuè interior flexus pars, ab eis attingatur. Vicera siquidem in ipsis nonnunquam, &neruorum inflammationes pariunt. Itaque illic, hoc est, iuxta articulos ipsos deligatione aliquan tò (ut diximus) breuiores, tenuiores, laxiores &magis flexibiles ferulas esse oportet, quemadmodum ualentiores qua fractura excidit atque inclinat. Caeterùm si nulla prurigo, nulla inflammatio, nulla suspecta exulceratio, nullus ue dolor adest, &ossa rectè commissa fuerint, fracturaque rectè procedat, sic manere ferulas &ligamenta, ad decimum usque diem, uel quintum &decimum, aut etiam uigesimum, utile est. Si uerò in membro perfracto praeter solitum cooperto, uel dolor excitetur, uel pruritus creetur, uel eius, quod iam infixum fracturae est perspiratio prohibeatur, propter quam non modò noxius pruritus quibusdam accidit, sed etiam erosa à saniei acrimonia nonnunquam cute, exul ceratio concitatur, non ab re feceris, si tertio quoque die, ut iussit Hippocr.