Latin
118.13 to 118.16
Conrad Gessner, De chirurgia 118.13-16
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnunquam etiam (inquit) in magno uulnere euenit, ut fragmenta "quaedam uelut emoriantur, neque cum caeteris coeant. Quod hîc quoque ex mo "do fluentis humoris colligitur, quo magis necessarium est, saepius ulcus resolue „re atque nutrire. Sequitur uerò, ut id os per se post aliquot dies excidat. Caeterùm „cum tam misera antea conditio uulneris sit, tamen id interdum majus diutiusque „facies. Saepe enim integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo &dolor „oritur. Quae soluere (si accidit) maturius oportet, &fouere aqua per aestatem "frigida, per hyemen gelida. Deinde ceratum myrteum imponere. Interdum fra"ctura quibusdam uelut aculeis carnem uexat, quo à prurigine, &punctioni"bus cognito, aperire id melius, eosque aculeos praecidere necesse habet. Reli"qua uerò curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi ictus protinus uulnus intulit. Hactenus Cornelius Celsus de fractura cum uulnere facta. Nunc caetera prosequamur. Dum ualenter nimis siccantur ossa, callus aegrè prouenit, expedit igitur istis ita resiccatis ossibus, tertio uel quarto die modice aquam calidam infundere. Hanc metam finiendae perfusionis habentes, cum carnes in rubrum tumorem attolluntur. Atque in ijs quidem, prius quam subsidere incipiant, desistendum est. Contrà ubi digeri quid uolumus, non prius est desistendum, quàm quod ex perfusione intumuit subsidat. Si uerò humiditas abundantior calli gene rationem impediat ibi hanc siccare conuenienti deligatura, &perfusione aquę, quae uel minima omnino sit, uel plurima, conabimur. Quippe minima (ut sexto methodi Galenus ait) cum prius desistat, quàm aliquid confluat, &qui ad manum, id est, in superficie, sunt humores per halitum digerit, &qui in alto sunt modicè liquat. Expedit autem ita solui liquarique ea, quae per deligaturam sunt expellenda. Plurima uerò perfusio plus digerit quàm attrahit: atque ita commodat superfluae humiditati. Attendendum uerò (ut suprà monuimus) diligenter est, ut uel augeatur callus, si minor iusto est: uel inhibeatur, si nimius superSi ossis pars a liqua recessura est.