Latin
118.9 to 118.12
Conrad Gessner, De chirurgia 118.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem de hac re, quod ad ferularum appositionem attinet, sic apud authores etiam eximios controuersa, id quod res est, semel statuamus, hoc tibi tanquam axioma, id est, pronunciatum esto. Cum fractura cum ulcere interdum in longitudinem membri contingit, tunc ex utraque ulceris parte ferulas etiam ab ipso curationis principio circundare licitum est. Cum uerò transuersum ulcus euasit idque maximè si majus sit, ferulas statim ne imponito. At si squamula aliqua ex osse resoluitur (id quidem colligi ex eo potest, quòd &copiosior, tenuiorque humor profluit, &caro circa ulcus laxa, &mollis effecta intumescit) deligatura laxiore ad curationem utendum est, ne scilicet pus intercludatur, sed effluere fa cilè queat: frequentiusque, ut consulit Hippoc. religandum, quoad os recesserit, ferulaeque non apponendae. Vbi uerò uel hamulo, uel quopiam alio eiusmodi instrumento squammam euelleris, deligatura iterum ualidiore membrum astringes. Porrò per totum id quo ulcus curatur tempus, medicamen aliquod ex his quae inflammationem arcent, linamentum continens uulneri incumbet, ac simplices fasciae inijcientur, quae singulis curationibus resoluentur, cum aliae supra dictae "remaneant. Inter haec autem, si quod paruulum fragmentum ossis eminet, id si "retusum est in suam sedem dandum: si acutum antè acumen eius longius est prae "cidendum: si breuius, limandum: &utrinque (inquit Celsus) scalpro limandum. „Tum ipsum recondendum est: ac si id manus facere non potest, uulsella (qua fa„ bri utuntur) inijcienda est, rectè se habenti capiti ab ea parte, qua sima est, ut ea parte qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat. Si id majus est, &mem„ branulis fragmenta cinguntur, sinere oportet ea sub medicamentis resolui, idque „os ubi iam nudatum est, abscindere: quod maturius scilicet faciendum est, po„ testque ea ratione &os coire, &uulnus sanescere: illud suo tempore, hoc prout "se habet.