Latin
118.5 to 118.8
Conrad Gessner, De chirurgia 118.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hippocrates tamen à prima statim circumuolutione, fascia latiore totum ulcus comprehendit, ita ut nulla eius pars nuda relin quatur. Itaque si sordidum adhuc uuinus est, expurgantia medicamenta, quando opus erit, impones. Si purum, carnem producentia, linteolis illita, aliamque usu comprobatam materia adhibebis. Hippocrates tamen statim ab initio picatum ceratum, quod ceram in rosaceo, aut oleo colliquatam, &picis siccae aliquan tulum assumit, suprà uulnus in linteolis adhibet. At Galeno authore utilius à tertio die, cum ea quae in ulcere sunt, concoquat, adhibetur. Cornelius Celsus om nibus his uulneribus primò imponendum iubet linamentum uino madens, cui rosae paulum admodum adiectum sit. Si aestiuum tempus est (inquit Hipp.) splenia „uino frequenter sunt irriganda: si hyemale, lanae multae succidae ex uino superimponendae sunt. Lanarum nanque superpositione, &olei commistione, refrigeratio „nis uehementia (quae in hiusmodi affectibus conuulsionis periculum interdum in uehit) obtunditur. Vino autem madefactae plagulae ob uinum reprimendi uim habent. Caeterùm ubi purgata ulcera fuerint, &in eis iam caro concreuit, ferulae non incommodè inijcientur. Aliqui uerò etiam ab initio ipsas accommodant, ulceris locum uitantes, &prout necessitas, ac usus tulerit, ipsas modò constringunt, modò remittunt: sed haec curandi ratio ab Hippocrate &Cornelio Celso non probatur. Hi enim pluribus tantummodo &latioribus fascijs (ferulas ne ui delicet comprimendo ledant, similiter &canales omninò reijcientes) deligaturam in eiusmodi fractura, quae cum uulnere incidit, fieri iubent laxius scilicet, quam si ea plaga non esset: adeò ut affulcitae quidem, non compressae tamen fasciae ipsae esse uideantur. Ita nanque (inquit Celsus) numero fasciarum efficietur, ut laxae quoque aequè contineant. Ac satius quidem est saepius circuire, ut ante Celsum scripserat Hippoc. quàm astringere. Sed &in eas fascias multiplices ingerendum subinde, eodem Celso authore, est calidum oleum &uinum, magisque ubi sic cum uulnere fractura à principio incidit, fame, id est, exquisitiore uictu utendum: uulnus calida aqua fouendum, frigusque omni ratione uitandum, &transeundum ad medica menta, quae puri mouendo sunt idonea: maiorque uulneri, quàm ossi cura agenda.