Latin
12.1 to 12.4
Conrad Gessner, De chirurgia 12.1-4-4
Unproofread scanNot analysed yet
fectus, lepram scilicet &scabiem, quam pseram uocant, Galeno authore degenerat. Sunt tamen qui Graecorum lepram, impetiginem uocari à Celso (qui eius genera quatuor facit) contendant. Fiunt autem lichenes testibus Galeno, &Paulo Aegineta, mistis saniebus tenuibus, &acribus, cum alijs crassis. Verùm enimuerò cùm Celsus (ut diximus) quatuor impetiginis species faciat libro quinto suae medicinae, euidenti argumento conuincitur, eum aliam Quandoquirem per impetiginem intellexisse, quam Graecorum lichenas. dem nullus author Graecus legitur, qui tot genera in lichenis unquam agnouerit. Caeterùm, quando cùm sola leuiori cutis aspredine, &pruritu manent lichenes, impetiginis nomen retinent. Dum autem peiores fiunt, nomen sicuti &formam mutant. Si enim manifestas squammas lichene, id est, impetigo Si uerò per exexcitat, atque altius cutem depascitur, lepra propriè dicitur. timam tantùm superficiem extenditur, &corpora furfuracea emittit, psora à Graecis, à nobis propriè scabies uocatur. Quanquam scabiei nomen uulgò &medicis multis, latius longè pateat, qui omne cutis uitium, scabiem nominant. Itaque pura ac uera scabies Latinis, is procul dubio affectus est, qui Graecis psora uocatur, ab Auicennę etiam albara, &morphea (contra quorundam opinionem) diuersus. Porrò quod ipsi Auicennae &punicis ferè omnibus albara dicitur, à Graecis &Celso leuce nuncupatur. Illorum uerò morpheam Graeci alphon uocant: in quo quidem affectu non tota quidem caro afficitur, sed corporis duntaxat superficies, ueluti (inquit Galenus) squammis quibusdam inspergitur. Sunt autem alphi ipsi Galeno genere duplices, nempe albi, qui ex pituita: &nigri, qui ex melancholico humore prodeunt. Sed haec à rerum consequentia tracti diximus. Neque enim leucae, neque alphi ipsi, inter tumores praeter naturam adnumerandi ueniunt, sed potius inter cutis maculas, seu defoedationes. Quae licet minime laedant, quia tamen dehonestant, maiori plerunque tedio (pręsertim mulieribus) esse consueuerunt, quàm multi alij laedentes quidem, sed latentes morbi. Vtrunque autem hunc affectum, leucam inquam &alphon, uitiliginis nomine Celsus (qui tres eius species facit) complexus est: quamuis alij medicinae interpretes, Gręca Latina facientes, leucam passim uitiliginem conuertant.