Latin
PVSTVIAE
Conrad Gessner, De chirurgia 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
PVSTVIAE. perficiem non rarò occupantes, nempe paruae quaedam eminentiae, quas pustulas, &bothor appellant. Quae licet, &inter se, &ab ijs tumoribus quos supra commemorauimus, differant: ab ijsdem tamen humoribus fiunt, à quibus &magni iam dicti tumores. Proinde maioris, minorisue ratione ab illis tantùm distare uidentur. Caeterum, ut eiusmodi minuti tumores (quos sanè ignorare non debet chirurgus) notiores, ac peruij magis cuique euaderent, operae pretium me facturum putaui, si nomina tum Graeca, tum Latina, tum etiam Barbara, ac rudem quandam (ut de alijs maioribus fecimus) descriptionem hoc loco subiecerimus. Ergo, ut rem ipsam aggrediamur, ex pustularum genere sunt, leprae Graecorum, &plorae, Latinis scabies appellatae, affectus quidem inter se Leprae. Psorae. admodùm affines: cutis essim sunt aspredines, cum pruritu &corporis colliquatione, ab eodem humore progeniti, nempe atra bile. In hoc tamen differunt, quòd lepra cum manifestis squammis cutem profundius in orbem depascitur. Psora uerò superficiem tantum uarijs figuris laedit, &furfuracea quaedam corpuscula remittit. Item ea leuis cutis infectio, quae Gręcis lichen, Latinis impetigo, &uulgo quibusLichen dam (ut Manard. refert) uolatica nominatur. Haec frequenter, ac facilè in prędictos afQuatuor impetigmis species. Impetigo. Lepra. Psora. Scabies. Albara. Leuce. Lib. ulti. de causis sym ptomatum Alphi. Vitiligo. Parum nomini bus fidendum esse.