Latin
12.9 to 12.11
Conrad Gessner, De chirurgia 12.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Idem cancrum in multas species diducit, erysipelas scilicet, gangraenam, &ulcus nigrum. Huius quoque farinae est elephantis, seu elephantiasis, à uuulgo medicorum lepra Elephantiasis uocata, &quibusdam sancti Lazari morbus. Itaque leprae nomen Auicennae, &imperitae multitudini, morborum grauissimum, ac perniciosissimum significat: cùm tamen Galeno, Paulo Aeginetae, ac reliquis Graecis, leuis sit morbus, non multum à scabie differens, quae psera eisdem dicitur. Ex scirrhoso etiam tumorum genere censentur, uerrucae ab Auicennae interprete uocatę Latina Verrucae. uoce, quae tumores sunt instar monticulorum quorundam in cute eminentes, unPorra. de &nomen illis factum est, à uulgo porra dicuntur. Myrmecia Huius autem generis sunt, myrmecia, ac si formiculas diceres, &acrochorAcrochordodones, quae nostris pensiles uerrucae dicuntur. Clauus, qui callus est figura nes Clauus. teres, Graecis ἢλος uocatur Auicennae almismar. Thymion uel thymon uerThymion. rucula thymi herbae capita repraesentans, Auicenna uidetur tusium, uel ut alia habet lectio, tarsecum nominasse. Ex uerrucarum quoque genere sunt, uocata ab Auicenna cornua, ita quidem dicta quòd cum oblonga sint, instar corCornua. Calli. nuum recuruantur. Item &calli, quos Graeci τύλους uocant: hi ex labore obdurata cute gignuntur. Ad atram quoque bilem spectare uidetur morbus, quem dracontion Graeci appellant, Latini dracunculum ab eius nominis aniDracunculi. nimalis similitudine, Auicenna uenam medeni, Haly Abbas uenam saniosam uocauit. De quo Paulus capite ultimo libri quarti. Hic morbus apud nos parum est frequens. Praeter hosce, quos iam recensuimus tumores, accidunt &alij, corporis su