Latin
DISTICHON OSSIVM NVMERVM COMPLECTENS
Conrad Gessner, De chirurgia 126
Unproofread scanNot analysed yet
DISTICHON OSSIVM NVMERVM COMPLECTENS. Adde quater denis, bis centum senaque, habebis Quàm sis multiplici conditus osse, semel. Ossa fiunt è semine, cum id quod est crassissimum, à calido urente induratur, sicut lapides coquuntur à calido urente. Sunt autem ossa ueluti truncus sustinens reliquum corpus. Lateralis σκελετοῦ figurae designatio. A Ossa βρέγματος, id est, sincipitis 2. uulgò parietalia appellantur. B Ossa λιθοειδῆ, id est, lapidosa uel petrosa 2. C Os frontis 1. quod &coronale uocant. D Os occipitis 1. demissiuum &firmissimum. Ζύγωμα, uel os ζυγοειδὲς, id est iugale, &Paris uulgò, superiorem maxillam capiti coniungit. Οs σφηνοειδες, cuneiforme, basilare, aliquando à multiplici forma πολύμορφον, colatorij, cauilla. G Maxilla inferior: haec in maximis oris hiationibus interdum à sua sede distor quetur. Processus duo maxillae inferioris. γλέκρανον seu cubiti tuber, superior ulnę processus grandior: Hippocrates ἀγ κῶνα nominauit Ossa ualidissima quae ossi sacro committuntur, Arabicè gaf herua dicta. MOsilium &anchae, pars superior ossis coxae. Ν ἰχίον seu os ischij, quod recipit femoris caput, Pyxis coxae dictum. O Os pubis &pectinis, pars est anterior ossis coxae ad pudenda.