Latin
DISTICHON OSSIVM NVMERVM COMPLECTENS
Conrad Gessner, De chirurgia 126-2
Unproofread scanNot analysed yet
Q Os majus tibiae, quod &tibia nomine totius appellatur, &crus. Vinae seu cu bito respondet, κνήμη Graecis nominatur. περόνη seu fibula, &os surae: os minus tibię radio cubiti, quod focile minus ap pellant, consimile. S Malleolus externus, ima pars fibulae. T Malleolus internus, pars infima cruris seu tibiae. VOs calcis seu calcaneus, Graecè πτερνη ossium pedis maximum. INSTITVTIONVM CHI SEXTVS RVRGICARVM LIBER de materia chirurgica. PRAEFATIO. E MATERIA REMEDIORVM, QVAE interpretes ma terię chirurgo ad chirurgum pertinent, plurima quidem Hippocrates rum. Galenus, &ante hunc Anazarbaeus Dioscorides memoriae tradiderunt. Quaedam posteritas addit non fraudanLaus aliqua Arabum &po da laude: sua enim ueterum, sua posterorum gloria est. sterorum. Atque iniquum decreti genus est, quod omnem fructum laudis &gloriae huius disciplinae uni Graeciae detulit, ut Arabum ac posteritatis studia perpetuis tenebris opprimantur. Illaudato solo laudatae fruges saepenumero proueniunt: Vixerunt Graeci in media luce literarum. Extiterunt Arabes, &inde ductae familiae, iam desertis ac sepultis melioribus disciplinis, digna tamen luce aeternaque memoria nobis reliVnde petenda querunt. E uiuis fontibus Graecorum remedia primum petenda sunt: sed ita ut materia nec Arabum riuos, nec posteritatis ingenia contemnamus. In his hauriendum Naturae fertili tas, in materia quod saluum &incolume: repudiandum quicquid fecerit coenum, &disciplina chirurgorum. ueterum malè conuenerit. Atque omnino hac parte perlustranda nobis naturae fertilitas, à qua omnis ubertas &quasi sylua remediorum ducta primum est. Nusquam natura magis luxuriat, nulla in re pariter atque his chirurgiae opibus ambiPronoea chitiosa est. In quibus tam prolixè nomen suum explicat, ut Pronoea illa non tam Epi rurgos potius curea, quod quidam ait, quàm chirurgos fuisse uideatur: Plurima quidem ad uo quàm epicurea. luptatem &delitias hominis: omnia uerò ad salutem eius &conseruationem chirurgo comparauit. Nam quaecunque tota rerum facie exposita, quaecunque cauernis terrae ac uisceribus latent, quicquid est aquarum, stirpium, animalium, terra, ignis, maria, chirurgo inseruiunt. In fece rerum &excrementis, in carie, in rebus minimis, obsoletis ac propè nullis, remedia condita sunt. In re una multiplex natura uario genere remediorum foeta est. In apicula quàm uariè lusit, quàm multas diuitias chirurgo condidit, mella, ceram, metyn, sandaracham, fauos, propolim, quicquid denique locuples illa alueorum respublica continet. Quin &apes ipsas ad auxilia transtulit. Et in homine multa sunt, quae prosunt homini, ut quocunque animum aduertas, quocunque oculos conijcias, remediorum turba sese offerat. In quo summopere probanda est maiorum diligentia, multoque magis imitanda studia, qui in ea uastitate rerum nihil intentatum, nihil inexpertum reliquerunt: omnia elaborata &summo iure existimata, literis consignarunt, quibus iam perfrui datum est, alienis scilicet bonis. Primum ergo consuetudine, natura, &maio Taxantur norum historia, infinita nobis materia comparata est, quae iam deserta ac suppressa stri homines.