Latin
127.1 to 127.4
Conrad Gessner, De chirurgia 127.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. ποκρουστηκὰ Gręci uocant, quibus &initijs fluxionum &post initia u. Vtilitas repel. tendum est, quandiu uidelicet humor affluit, hinc enim phlegmones ortus atque incrementa, hinc uomicas, maligna ulcera, febrium dolorumque causas, alia denique permulta uitia corporum declinamus. ideoque principijs obsta. Sed uacuandum prius corpus est, siquidem postu-Vacuatio. lat casus, ac ferè postulat: quia in plethora &cacochymia, rheumatismi plurimum commouentur, quanquam etiam in mediocri uitio humorum &copia, ubi phlebotomo uel pharmaco natura leuanda est. Idem remedium saepius innouandum, Modus. si quidem metus est, ne cum incaluerit mora, affecta inde pars nimium recalescat. Vis quoque remedij uitio conferenda: Leuius enim pharmacum, ut lactuca, in graui ardore frustra est: Fortius, qualis est succus è pomo Mandragorae, liuore inficit, indurat scirrhum, &aliquando ita reprimit, ut in uiscera fluxionis Quae ad consi impetus rapiatur. Ad consilium adhibenda haec omnia, natura, situs, figura, senliu adhibenda. sus, robur partium, humoris copia, qualitas, corpus, uiae praetereà per quas is illabitur: neque perpetuò satis est infirmo loco repellens auxilium adhiberi: aliquando enim superius collocandum: ut ueluti praemissa manus uias intercipiat, ne quid transfluat, ubi uenarum ductus atque coniugia animaduertenda. Caeterùm reprimentium natura admodum controuersa est. Arabibus repellunt, quae Conuersa repellentium na influxum prohibent, refrenant, crassant, illinunt, oppilant, quae denique robus tura partium confirmant. In Graecorum libris astringentium materia cum repellentibus ferè commiscetur. Apud Latinos Cornelius Celsus scripta reliquit, quae si mul repellant atque refrigerent, &rursus quae sine frigore repellant. Aurelianus in chronicis alia scribit unà astringere atque reprimere, alia astringere quae non reprimant. Sed utriusque, ut aliquot locis Arabum, in censenda materia non sine uitio est oratio. Iustissima Graecorum sententia, eaque nobis explicanda est. Graecorum sententia. Repellit perpetuò quod frigidum est: frigidum aliud aqueum natura molli ac soluta, aliud terrenum crassiore materia, quod quia astringit &magis contrahit partes, efficacius reprimit: aut certè solum id efficit, si quidem ab actionis ue hementia repellentibus nomen inditum est. Ac certè in rheumatibus praestantissima medicamenta sunt, quae cum quadam astrictione uehementer siccant ut non mordeant: qualia terrena sunt. Quanquam &alterum genus, quod aqueum est, utcunque reprimit, &ex aequo frigidum uel terreno frigidius est, ac refri gerio magis conuenit.