Latin
127.5 to 127.7
Conrad Gessner, De chirurgia 127.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm praeterquam quod humor frigore repercutitur, Cautio in astringentibus. si quidem accessit constringendi uis, quod iam coijt, loco exstringitur, magis etiam si tenue est: &si quid reliquum sit, saepenumero resiccatur: confirmatur pars, ut sine pharmacorum ope quod postea influat, possit retundere. Verùm hac parte prouidendum, ne quid nimis, ne cutis grauius contrahatur, crassescat humor, dolor exasperetur, fluxio increscat: grauius denique incendium irritetur. Atque ut initio quidem te iuuisse putes, reliquum tamen &scirrhoides &contumax persistit, quod in posterum aegerrimè discutias. Ac grauior metus si quid uiscerum infirmius est. Excipit enim celeriter quicquid retunditur: ubi omnia firma sunt, in magnas uenas &uiscera citra periculum aliquid refluet. Videndum quoque ne uitra modum contrahas in materiae copia, crassitie, uitio, molli uegetoque sensu corpore, dolore graui pariter &calore. Vbi laxanda potius uia est, ut diffluat calor ac dolor temperetur: qui ubi cruciat uehementius, ad laxantia &anodyna omninò confugiendum est. Astringenti simul atque repellenti auxilio uis efficacior est, si quid tenuium partium uel natura insitum, uel ar te commistum est: modò non mordeat. Iusto enim calore temperari potest, mul Vbi non repel to magis, si (quod fere fit) ab infirmitate fluxio, à frigore infirmitas orta est. Pestilendum. ferae materiae non occurrimus, ubi in superficiem diuertit: sed potius illicimu atque rapimus ui maiore, si tardius mota resistit. Neque dissimilis ratio est in criticis Oppilantia Quae calida astringunt.