Latin
129.5 to 129.8
Conrad Gessner, De chirurgia 129.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Idem in cenosta gmate feruefit dum enatet lentor quidam (oleum appellant) quem concha exci pere oportet aliquoties commutanda aqua, dum satis olei collectum sit, quo de mersum corpore hydrargyron foras elici uoluerunt statim illito à balneis. Euphorbium recens acrius est: bimum trimumque paulatim remittitur: quinto &se xto anno exolescit. Cerato temperatur, quod uel decuplum, uel duodecuplum oleum habeat, &triplam ceram. Modus est ut tantum erubescat locus &pruriat, non uratur, nec ulcus contrahat nisi &hoc etiam necesse sit. Cerato largiore dilui po test quod est acrius: quod uerò languidius pharmacum, aucto cuphorbio, cerato imminuto augeri debet. Eadem sex in reliquis eiusmodi seruanda est. Ardor affusa aqua, aceto (quod uim thapsiae efficacissimè diluit) cerusa è rhodostagma te lota extinguitur. Succus cyrenaicus medicus, opobalsamum &alia, quae par tim exoleta sunt, partim usui esse possunt, ex tertio de comp. pharmacorum κατὰ γένη, &alijs Graecorum libris repetenda. Aduentitio calore trahunt, fermentum, stercus anserinum, gallinaceum, columbinum, arietinum, humanum, &quaecunque talia sunt. Scatebat quidam è grege mendicabulorum lue uenerea: aliquot diebus uniuersum corpus equino fimo obruit, ut tantum esset quà respiraret. Erat stercus stabularium, equino lotio saepius perfusum, quodque iam com putruerat. Efficit ille hac arte, ut totum uirus exprimeret: addidit aliquoties enchriston ex axungia, larigna, &hydrargyro. Nec alia uitae lex seruata est, quam mantica offerebat: atque his remedijs curatus est. Fermentum oleo incoquitur: fundit, liquat, surculos trahit, pedes contusos sanat, mollit, discutit. Axungia uete ri, larigna, terebinthina &resinis liquidis pistum efficacissimum est. Aliâs cum cepa cocta subigitur: coquit, trahit, discutit, aperit. Coagulum quo uetustius, eò efficacius. Ex echino animalium (quae πολύκοιλα) lepore &uitusino marino col ligitur. Lac est in lactentium animalium uentriculo ueromaso ita concoctum. Ari stoteles ad alui profluuia utile facit magis leporinum: equinum Diosco. Arabes &quidam è Graecis astringens frigidum, ac reprimens auxilium faciunt. Alij acrimoniam elementis, reliqua occultae qualitati attribuunt. Hoc certò habet, quòd dissipata cogit, &coacta dissoluit. Magnes ferrum attrahit: repellit Theamenes. Succinum illicit festucas ignorata ui. Cancer fluuiatilis tritus tela extra hit: lacertae caput: rana summis partibus resectis.