Latin
129.9 to 129.12
Conrad Gessner, De chirurgia 129.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Cochlearum &limacum car nes aliàs per se, aliàs cum suis uolutis tritae, ac mistae interdum coagulo, tela rapi unt atque hydropicis aquam exugunt: non prius soluere oportet, quàm totus hu mor exudauerit. Ostrea uiua pestiferos bubones loco transferunt &ad se trahunt. Scorpio tritus &impositus, quod infixit uirus, retrahit. Oleum quod ex eo fit, idem efficit, &calculos educit illitum glandi, si in cole restiterint: uel pubi ac perinaeo, si superius inhaeserint. Cucurbitula summa ui rapit. Hirudines superficiem sugunt. Pus, urinas, calculos, suctus elicit: ore mundo ac prius loto sit, qui exugit. Pyulcus, catheter ijsdem utilia sunt: uincula, frictio, phoenygmus, dropax, sinapismus, ferrum candens uel admotum uel impressum, calore trahunt. Sed hoc uiolentum remedium est. Verùm quae non sanant pharmaca, sanat ferrum: quae nec ferrum, sanat ignis: quod Hippocratem in Aphorismis scripsisse uolunt. Mista remedia sunt theriaca. Psoricum dupla chascite &lithargyro aut aequis partibus cadmiae &chalciteos: uel duabus chalciteos &tribus cadmiae: fortius est quod cadmiam, quàm quod lithargyrum recipit: minus acre lo tis metallicis. Ex acerrimo aceto trita &fictili clausa sepeliuntur fimo. Hac arte macerata triplo duploue cerato excipiuntur. Ceratum sesquialtera ratione dupla, tripla olei, ad ceram conficitur. Ea metallicorum cura pharmaca tenuic ra fiunt, facilius penetrant, &inde trahunt. Oleum sit uetus, ricininum, sinapinum sicyonium. Raphaninum, è terebinthina, larigna, strobilina, pilea, picea, abieti na, arte chymica si uis distillatum: quae resinae etiam è profundo trahunt, sed in primis terebinthina, deinde strobilina: in quibus non modò calor, sed tenuitas partium in attrahendo spectari debet. Formulae sunt. Cerati unc. quatuor terebinthinae unc. dimid. liquatis immisce puluisculi, euphorbij drach. tres. Interioris fermenti unc. una: terebinthinae liquidae unc. una: concorporata pluriPropoleos acris &pinguis (nam cera uirginea mum ualent in punctis neruis. abutendum non est) unc. duę: olei ueteris unc. quatuor: galbani unc. dimid.