Latin
130.4 to 130.7
Conrad Gessner, De chirurgia 130.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Araeotica sunt chamaemalum, lini semen: in maluis efficacissima, althęa: sequitur agrestis, domesticae uis nimio humore elanguit. Aqua calida utitur Hippocrates in fracturarum exolutione, quam uocat ἐπίλυσιν: uinum exiccat, reprimit &digerit: lana sordida bene carminata inebriata uino, &inde pressa: ceratum similiter. Bu tyrum digerit, mollium corporum parotidas, bubones, oris phlegmonas, aliaque innumera, ut per se satis esse possit. Oleum dulce, calens, &in quo illa efferbue Olea Oleum liliorum rint. Sicyonium è folijs, fructu &radice cucumeris agrestis. Crinelaeon intinctum cum croco croco, omnes inflammationes discutit. Oleum caryinon, efficacius è rancidis. Nux Nux rancida rancida per se, uel cum melle trita efficacissimè suggillata rapit, inuritur, aut can dente ferro premitur, ut reddat oleum quod optimè discutiat. Omne oleum concalfactum igne, quale est lucernarum, uel ignito ferro extortum, efficacius est. Oleum uetus, ricininum, canabinum, anethinum, quod è rosmarino, maiorana, zambace, leucoio, hyssopo, alijsque eiusmodi oenelaeo coctis, dum omninò expiret uinum. Rhaphaninum, sinapinum, melanthinon, terebinthinum, hyperi cinon, potenter digerunt. E radice bryoniae &uocati sigilli Marię, cnico, grano gnidio, hydropicis &oedematis olea comparantur. E galbano, ammoniaco, &similibus quae molliant ac digerant. E dauco, caro, cumino, ruta, ut flatus excutias, cui rei galbanarium utile est. Si quid incidendum, detergendumue, aliquid aceti uel oxymelitis affundi potest, quo tempore absynthium, polium, centaurium, iris, aristolochia, gentiana, urtica, hyssopus, &similia oenelaeo incoquantur. Hic uinum melius non astringens, giluum, tenue &odorum. In phymatibus &parotidibus duriorum corporum talia ex usu sunt. Brassica per se, uel cum axungia trita, induratas phlegmonas &uetera erysipelata discutit. Adipe &medullis recentibus laxando, ueteribus discutiendo utendum est. Mastiche, furunculis: Ammoniacum &similia choeradibus &articulorum tophis conue niunt. Fermentum oleo pistum, &cum cocta cepa mistum, potenter coquit, mollit ac digerit. Pellibus animalium recens detractis, in contusis uerberumque plagis uti conuenit. Foenumgraecum duris phlegmonis adhibendum. Acetum achoAcetum. ribus &oedematis utile est. Agrippa concalfacto aceto pedes immersit, unde in Agrippa aceto liberatus. tolerabili pedum cruciatu liberatus est, περίαπτα collo appenduntur &ui latente uel elementari qualitate uitia corporibus excutiunt, corallus, uiscum, poeonia. Mirum est quod affirmant.