Latin
130.8 to 130.11
Conrad Gessner, De chirurgia 130.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Coluber è cauda suspenditur subiecto uase aqua ple no, in quod ille dehiscat ore: aliquot post horis uel diebus lapidem euomit, qui in breui totam uasis aquam combibat. Alligatur lapis hydropicorum uentri, at que in totum exhausta aqua liberat. E sambuco &ebulo oleum oedemata iuCerata. uat &hydropicos. Composita sunt Cerata, quae simplicia, oleo minus digerunt, sed fortius haerent. Oleum abietinum, chamaemalinum, anethinum, sampsuchinum, &similia, cum sub quadrupla cera uase duplici colliquabis: liquatis duodecimam partem terebinthinę uel larignę commiscebis. Iisdem oleis &giluo uino erinaceus coquitur, dum putrescat, oleum pinguius relictum arthriticis conuenit: idem è uulpe, lutra, mele, fieri potest. E lini semine oleum mola exprimitur, cum sarmentitio lixi uio subigitur, modicum larignae ad lentorem adijcitur. Panis cibarius, salsus, fer mentatus è ricinino pistus, suggillata delet. Flauos mellis è uino friges, cum lolia cea farina, momento butyri &larignae subiges. Bdellium cum melle teritur: calx cum ueteri axungia: laserpitium cum sulphure: haec omnia molliunt, tergunt, discu Sulphur. tiunt. Sulphur cum oleo uetere, melle, terebinthina uel saliua mistum, aut urina maceratu, in uenenatis morsibus detergit, attrahit, discutit. Calce lota &recenti axungia mista, in tenellis corporibus utendum erit. Lixiuium cum melle, farina Vsus hordeacea, fabacea, conuenienti oleo pista, calidiori phlegmone conuenit. Λια γὰ χαλκίχαλκίτεως uncia una, in olei ueteris uel ricinini unc. duabus liquefit, declinanti τεως. phlegmone: ante declinationem, &in uigore oleum sit dulce aetate media. Oro bi farina diluto oxycrato cocta, ut sit calidum cataplasma, crassa &uiscida secat &discutit. In contumaci uitio &minus calente: olei chamaemali unc. tres: cerae drach. tres: axungiae anatis &gallinae ana unc. una: chamęmali &anethi ana drac. duae. omnia lento igne cocta percolantur, ut fiat unguentum. Olei sicyonij unc. tres: cerae drach. sex: terebinthinae. 3. duae. In frigidiore materia ita temperabis: seminis foeniculi, anisi, anethi ana. 3. duae: farinae lupinorum, seminis foenigraeci, lini ana unc. una, cocta uino, tusa ex oleo &aceto imponantur. Papaueris cornuti folia cum axungia &propoli pingui trita, strumas, bubones &similia molliunt at que discutiunt. Colophoniae lib.