Latin
131.1 to 131.4
Conrad Gessner, De chirurgia 131.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. De mollientibus. Αλακτικὰ sunt, quae modicè calida nulla ui siccandi uel humectandi manifesta indurata corpora emolliunt, quanquam (ut omnia ferè mul tiplici natura conierunt) in malacticis censentur plurima, quae primo ordine calfaciant, secundo siccent ac tertio. Sed qua malactica sunt, hu mido calidoque elemento temperari necesse est. Plurimus usus est in tumorib. quos σκιῤῥώδεις Medici appellant. Hi in musculorum finibus ferè concrescunt: aliquando in medijs musculis, glandibus, uisceribus, ulcerum labris, ex materia crassa, lenta &frigida, qualis est pituita &melancholicus succus. Sed è melancholico succo omninò cancrosi sunt, &malagmatis exasperari solent. Inflammationes in scirrhum cogi contingit, si materia crassa &lenta est: si adhibita pharmaca, quae nimium siccent &calfaciant, qualia sunt ἐπισπαστικὰ &ἐξιππωτικα. Hinc enim tenue exprimitur, reliquum occallescit. Sic enim tophi in articulis, &calculi in renibus lapidescunt. In tenui serosaque materia non ita metuendum: tota enim facilè exhalat. In crassa &uiscida omninò declinanda quae siccant, discutiunt, astringunt: siquidem sola molliendi cura est. Malacticis quod clementer digerat, interim commiscemus, ubi iam malagmate coeperit tumor durus edomari. Phlegmone &erysipelata in scirrhum degenerant nimis refrigerante atque astringente materia. Sed à phlegmone scirrhus amplior est. In usu malagmatum ceratae sunt leges. Primum enim cognoscendum quantum pars aegra à sua symmetria recesserit, quan tumque uitium increuerit: ex quo aestimandae remediorum uires. Tum naturas partium distinguere oportet: postremò artificiose colligendum, qua ratione emollias: num quid admisceas quod detergat, incidat, discutiat. In quorum omnium usu modum, occasionem, quale, quantumque animaduertas. Desperatur scirrhus qui sic occalluit, ut iam sentiat, &inde glabrescat locus. Desperari dico, quia nullo malagmate domari possit. Etenim rescindi ferro, &septis exedi potest, nisi à subiectis neruis, uenis &arterijs metus est. Scirrhus cui sensus aliquis uel obscurus, ut magis minusue induruit, ita leuius aut efficacius auxilium requirit. Mulieribus, eunuchis, pueris, urbanis, otiosam atque umbratilem uitam degentibus, lenior medela: messoribus, fossoribus, duris omninò &laboriosis corporibus fortior utilis est. In lenta &contumaci materia miscendum aliquid quod incidat, atque detergat: quod in chordis &tendonibus factitari solet. Tale est acetum mulsum, uel per se, uel in quo hyssopum, thymum, pulegium, &similia praecoxerint. Est &hoc animaduertendum.