Latin
131.5 to 131.8
Conrad Gessner, De chirurgia 131.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Scirrhus quidam simplex, alius φλεγμονώδης, ut quędam inflammatio σκιῤῥώδης est: Scirrhum malacticis diaphoreticis excuties: phlegmonem lenies &concoques. Vbi utrunque Particularum materia. coijt, ut hoc uel illud superat, ita remedia temperabis. Leniter emolliunt buty rum, oesypus &lana succida: haec oleo insuccanda amygdalino, chamaemalino, Olea malactiin quo semen lini, althęae, foenigraeci: in quo maluae, cucumeris agrestis, &lilioca. rum radix: tenella maluae agrestis, &liliorum folia, uel anethi cacumina praecoxerint: in quo illiquatum fuerit aliquid galbani, ammoniaci, bdellij. Lentiscinum terebinthinum, mastichinum usurpari debent, ubi molliendum, digerendum ac leniter repellendum. Hyoscyamino locus est in calida &iam durescente inflammatione. Haec ergo olea in lana sordida molliter apprimenda sunt: hinc enim multo commodius malacticon impones. Omnia uerò prius intepescere oportet, et fri gida omninò uitanda sunt. Expressa oleorum materia, &cum adipe pista, malagmata confinget. In hoc quoque genere censentur, uitellus oui, crocus, cera pinguis, caricae pingues, κηρελαιον è duplo oleo, ut sit humidissimum: aequali, ut sit Κηρέλαιον. medium. Iam crassius est, quod cerae partes quatuor, &olei tres continet. Caricae pingues cum irino tritae, scirrhis hepatis &lienis opitulantur. Id habet pecu liariter scirrhus hepatis, quòd leniter mollientia desyderat, mistis aromatibus Siraeon. quae calfaciant &attenuent. Siraeon è pinguibus caricis ad melliginem coctis mol lit, detergit ac digerit. Adeps &sebum, utrunque coquit, laxat &mollit: quae quia Sebum &adepi, materia unde generantur, genere animalium, &loco ubi concrescunt, natura denique (nam adeps humidior est) differunt, cum Aristotele distinguas licet: ut in natura molli, adipe, in dura sebo potius utendum putes. Rursus quia minimum est quod dissident, misceri possunt. Verùm utrumque genus natura &specie animalium, ratione uitae &pabulo, sexu &aetate: deinde quia haec recentia, illa diuetusta: alia syncera, alia condita sale, aromate uel externa imbuta qualitate, ,&Mirum axungia stinguendum est. Lenissimus suillus adeps, axungiam uocant, in qua mirum est experimento constare ueteres scripserunt, quòd ea genibus alligata, redit in os Tres naturae sapor, ut etiam expui uideatur. Ex quo fortasse non unius hydrargyri qualitati, adipum. sed totius misturae ex hoc &axungia illitis in lue uenerea, os grauius exhalat, &saliua madet.