Latin
131.9 to 131.11
Conrad Gessner, De chirurgia 131.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
A suillo sunt uitulinus, hoedinus, caprinus, bubulus: quibus si uis uulpinum &leporinum adijcies. Atque hi leniunt magis, &concoquunt. Effi cacissimus est leoninus, cui proximi sunt hyeminus, pardalinus, ursinus, &hi duriora corpora emolliunt. In medio sunt taurinus, hircinus, ceruinus. In uolatilium genere efficax anserinus, anatinus, olorinus: siccior è gruibus: suauis galli naceus: calidior columbinus. Ex anguillis &piscibus fluuiatilibus languet: humanus mediocriter ualet ad omnia. Domesticorum animalium pinguia humidiora sunt, ut suum, quàm aprorum: è maribus sicciora &calidiora. Castrati ma res foeminis respondent. E iunioribus humidior, è senioribus siccior est adeps. Pinguia oleo magis molliunt &calfaciunt, aetate tenuiora fiunt, &acrimoniam contrahunt. Purgatur adeps exemptis uenis, quas fibras uocant. Salsus uel con Salsus adeps. ditus aromate siccior est: constat uerò pepticis &malacticis aduersari, quae nimium siccant, quanquam Plinius conuenire scribit salsam axungiam mollire magis. Id Vetus adeps in suillo fortasse concedi potest. Recens adeps si defit, &uetus ad curam reuout recens fiata candus est, liquefieri prius oportet, mox frigida saepius lauari: postremò etiam uino quàm odoratissimo. Eo modo saepius liquatur, cogitur, lauatur aqua, dum Medulla omne uirus exuat. Medulla in sebalib. sebo, in adiposis animalibus, adipi respon det: uiscera, chordas, tendines, musculos emollit. Ex ossibus humidior, è spina siccior est. Prima laus ceruinae, quae nullis malacticis inferior est: uitulina sequitur, tum ouilla &caprilla: acrior taurina quàm ut emolliat. Atque haec leuiora sunto. Durioribus naturis conueniunt: Ammoniacum quod aceto liquari potest, leniter decoquendum, ne efferuescat. Bdellium molle ac pingue saliua hominis subi