Latin
133.1 to 133.4
Conrad Gessner, De chirurgia 133.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
materia, quae naturae corporum elementari familiaritate consentiat. Emplastica sunto διαπυιτικὰ (sic enim haec appellant, ut ἐκπυκτικὰ &πεπτικὰ) ut praeclusis inde spiraculis, natiuum calorem inhibeas, in quo concoquentis naturae robur est. Ita substantia quidem calor augebitur, neque qualitate crescet: solidae partes con firmabuntur, insitus humor saluus persistet: dissipabitur uerò qui inanibus spatijs alienus est. Ex quo uitium concoquetur, &consuetudine partium similarium exalbescet, fietque tandem pus album, lene &uniforme: quod quia alimento esse non potest, exesa cute uias sibi faciet, atque ita effluet. Non absimili rationeχαλαστικὰ uocata ἐκπυιτικὰ fient, si accesserit crassities partium: eodem modo quae leniunt, calfaciunt &astringunt. Emplastica modicè calida, omnia concoquunt. Praeit in ijs, quod est tenue: reliquum uerò uel contracta, uel illita cute uias intercipit, ne quid spiritus exhalet. Contrà uerò si expirat calor, nec empla stica materia est, nihil suppurat, &aliquando alienus calor succenditur, unde putredo. Echecolla per se haerent: reliqua uerò uel gummi, uel resinis implicanda uel commodè alliganda sunt. Malactica calidiora sunt, &leniter siccant, in situmque humorem paulò minuunt: quo nomine à pepticis distinguenda, ne simi litudine fallant. In pepticis uitanda, quae detergunt &uehementer calfaciunt. Nihil enim quod ualde discutiat, pepticum est: &quod deterget, poros expurgat, quos illinere oportet. A siccantibus metuitur, ne frugi materiam exsorbeant: multò magis si praetereà calfaciant. Neque uerò contra nos faciet, quòd in historijs medicorum permulta peptica sint, quae mistis diaphoreticis, detersorijs atque siccantibus temperentur. Qualitas enim rerum mistura retundi potest, &multa uitia eodem tempore interdum coeunt, unde uaria misceri necesse sit. Ac saepe facit abscessus natura, ut acria etiam misceamus. Peptica sunt, aqua tem perate calida affusa parti: modus est, ut inde erubescat locus, ac leniter extumeat. Nimium fit, si inde subsidet aut expalleat. Hydrelaeo &oleo pingui ac dulci, modicè calido, &butyro similiter utendum est. Triticum ore praemansum, saliuaque hominis commolitum rusticis corporibus conuenit: leniora sunt, farina tritici &inde panis, perpurgato furfure: dissoluenda aqua, oleum uel butyrum additur: coquuntur omnia ut sit cataplasma quod lenit inflammationes uulnerum, &celeriter maturat.