Latin
133.5 to 133.8
Conrad Gessner, De chirurgia 133.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi calor aliquis superest, minus cocto pane ac recen ti, quem uel hydrelaeo uel pauciore oleo insperseris, utendum erit. In contuma ci uitio, sed minus calenti, panis siccior uberiore oleo molliri debet. Panis conditus sale, efficacior est. Farina hordeacea per se inutilis, uerùm quae benè purgato grano extunditur, &castratur furfure, eodem modo quo triticea comparari potest, hydrelaeo cocta, conspersa oleo, mista butyro: sic enim pus faciet, &calidioribus phlegmonis conferet, praesertim hydrelaeo cocta. Tale fuit cataplasma ueterum ἀμήλυσις uel ὡμὴ λύσις ex farina hordei, quod prius tostum non fuerit: quanquam etiam licentia quadam ad alia farinarum genera nomen transtulerunt. Est &alia ὡμήλυσιs ex farina hordei, foenigraeci, seminis lini, in sapa coctis ad glutinis corpus, adiectis interim duobus uel tribus uitellis. Adeps suillus phlegmonae familiarissimus, deinde uitulinus. Taurino &caprino in duris frigidisque tumoribus utendum est. Leoninus &reliqui huiusmodi inutiles, gal linaceus &hoc paulò acrior anserinus, usurpari potest. Pix &resina in feruenti phlegione, rosaceo: in frigidiore, uetere oleo, Sicyonio uel simili liquanda sunt. Pix arida, qualis Coracina &Colophonia, uberiore oleo dissoluitur: pauciore, quae liquida est: mediocri, quae natura mollis, digitis cedit, lentoris particeps, qualis olim Brytia &Lycia. Picatum ceratum &anodynon, &pyopaeon est, ideoque inflammatis ulceribus conuenit. Resina sit terebinthina &lentiscina. Cera languidior, resina acrior, confusa ad suppurandum ualent. Eluantur prius, si quid acrimoniae conceperint: molliantur oleo uel butyro cum exaruerint. Oesipon ueteres in pepticis censuerunt. E flore lilij succus exprimitur, suppurationes concoquit, &uuluas mollit, quod mel &syrion ueteres appellarunt. Syrion. Siraeon uerò melligo è coctis caricis detergendo &molliendo idoneum est. De Siraeon. Decoctum cacoctum caricarum lenissimum est, quod maximè coquit ac digerit. In aquae se ricarum. xtarijs sex, pinguium caricarum lib. quinque decoquendae dum sextarij duo re liqui sint: magis maturabis, si inde pista farina triticea, cataplasma finges. Vbi ue Cataplasmata. rò digerendum magis ac refrigerandum, hordeacea melior est. Eodem modo al thęae decocto, &uuae passae succo, farinas uel panem purissimum incoques, &Crocus. inde cataplasmata intinges croco.