Latin
133.9 to 133.12
Conrad Gessner, De chirurgia 133.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Crocus coquit, &leni astrictione confirmat Melligo passae partes &poros contrahit. Pinguissimas passas, exemptis nucleis, per noctem uuae. aqua macerabis, postridiè coques ad melliginem. Inueteratis &callosis tumo Efficaciora re media. ribus conueniunt, colla librariorum quae sit è purissima farina: uiscum aucupa torium, styrax pinguis, ladanum, galbanum, thus in corporibus temperatis mol le, album, pingue, dumque manditur minimè friabile. Rhodinum &Myrteum in calidiore &dolenti phlegmone misceri possunt: ut pix, resina, uiscum, colla &similia: ubi peruicax malum &platysmata diutius haerere necesse est. Miscentur quoque stercus suillum, columbinum, caprillum, nitrum. Et iam notum mulierculis remedium, pueri stercus calidum, duris &inflammatis mammis: alijs quoque partibus impositum. Certum experimento est, breui tempore concoquere. Ac in foeditate excrementorum auxilia inuenta sunt: furunculos &paro tidas mollit, ac suppurat cataplasma è coctis ficubus, calce, iridis radice uel niLoco nitri. tro. Omninò si nitrum defit, sale torrefacto in mollioribus: usta faece uini uel acc ti, quae acrior est in durioribus utendum erit. Faex sit recens, nam celeriter exole scit: uulgò etiam nota est medela è cepis cineribus coctis. Tetrapharmaco uete Tetrapharma rum primas tribuit mouendo puri, non aspernabilis author Cornelius Celsus. cum. Idem remedium à Graecis suppurando usurpatum. Constat: pice, resina, cera &adipe: usus tempore, oleo uel butyro subigitur. Pix sit mollior, resina fricta uel Colophonia, quae in teneris corporibus oleo molliri potest: cera pinguis, adeps in mollibus naturis, uel suillus, uel uitulinus: in durioribus, taurinus uel hircinus. Hoc tetrapharmacon Paulus basilicon, Scribonius emplastrum Aristi nigrum appellauit, &aliud basilicon descripsit. Tetrapharmaco thus additum fa Macedonicum, cit Macedonicum, quod &pepticon est. Basilicon minus, hoc imbecillius com mutato adipe in oleum, quanto adeps oleo efficacior est. Sic oleum quoque, uariè commutare licet. Oleo rhodino, myrtino uel simili, tetrapharmacum durius molliatur, ut corpus &affectuum natura exigit. Mirabile hoc ad molliendum &suppurandum. Cerae terebinthinae, medullae, cerui, adipis uituli, anserini, bubuli, butyri recentis, mellis optimi, olei rosarum, myrrhae, ana uncia una. Mirrha cum melle subigitur, &prunis leuiter incoquitur, ex quo reliqua adiecta sedulò misceantur. Picis unc. una: cerae unc: tres: axungiae ueteris purgatae unc. sex: adipis taurini, oesypi ana unc. tres: resinae pineae uel magis piceae unc. quinque: liquatis utitor. Resinae unc. duodecim: cerae aeruginis rasae ana unc.