Latin
136.1 to 136.4
Conrad Gessner, De chirurgia 136.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
IACOBI HOLLERII. LIB. VI. non est callus, aut aliquid tale unde consilium euariet. Vt sunt corpora &sordes ulcerum, ita qualitas remediorum distingui debet. Adde quòd uel recens, uel inueteratum malum est. Molli corpori, recenti malo, nimium neque sordido neque humido, parti praeterea sensus acrioris leniora auxilia conueniunt. In contraria conditione, contrarijs consilijs locus est. Quòd si pars aliqua apostematis ma turuit quidem, &pus reddit, alia uerò cruda est, huic sympeptica, illi cathartica: si quid durius, illic malactica: si quid phlegmonodes, lenientia suis quaeque locis eodem tempore accommodabis. In purgando plurimum ualet recta abluendi ratio, de qua obiter dicendum est. Vbi ergo molli uellere, uel linteolo sinum &labra exterseris, si praeterea abluas, magnoperè curationem adiuuabis, ut ad caetera per se natura sufficiat. Itaque si sanies acris est, sero: si copiosa sordes, melicrato: si multa simul &acris, sero in quo sacchari octuplum, uel tantundem mellis diffusum sit. Cum iam coeperit cauum esse purius, oenomelite: post etiam uino è dulci austeriusculo utendum erit. In foetido sinu putri &cruento, oxycratum conuenit. Acetum, oxymeli, oenomeli, dilutum marrubij, absynthij, aloes, myrrhae, pauculo conditum melle, putredines efficaciter iuuant: &assato mel le uti, melius fuerit. In fluxis, humentibus &malignis ulceribus, ex atramento su torio, &caricis in cinerem ustis, puluisculus oenomeliti inspergitur. Nec impro bandum ligni sancti remedium. Alij oenostagma probant, quia siccat, &putredi nem prohibet, cui aliquid mellis infundere licebit. In nomis, phagedaenis, chirc nijs, &omninò malis ulceribus, ueteres usi sunt ijs quae &detergant &astringant: sed haec rectè diluas, ut liquida infundantur. Ideoque aqua aluminosa, uel in qua malicorium, myrta, caeteraque eiusmodi coxerint, usurpari possunt: uerùm melius fuerit detergente materia prius expurgare, quàm astringentia inijcias. Lixiuium è calce saepius elota tergit &siccat, nec sine re laudatum est.